Latin
487
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 487
Unproofread scanNot analysed yet
Satisne tibi causae esse ingrato putas, qvod omne inter nos amicitiae comercium sublatum velis. Nam certè amicitiam sustulisse mihi videris, qvi fomenta ejus tollis, ac ista mutuorum officiorum solatia. Qvaenam haec satietas est? qvod fastidium te à nobis abalienavit? Omnes alii etiam, quos non satis nosti, à Te habent, qvod agant; ego nihil, qvi &animo tibi sum conjunctissimus, &rerum tuarum gerendarum cupidissimus. 6. Poenitentia. Jam penè promissorum meorum me poenitet, cum tam segniter res tuae mihi procedant; non mea qvidem, sed unius moratoris culpa. Haec mihi penè qvotidiana sunt supplicia Ipsa itaque necessitas mihi manum injecit. Ubi removero haec obstacula, ita res expeditas dabo, ut nec me poenicere laboris, &hujus ipsius taedii possit, nec te meae amicitiae. 66. Spes. Benè te sperare jubeo: In portu enim tua causa navigat, jamqve ad optatum finem res omnes spectant. Jam gaudeo impletas Tibi esse à me spes tuas, quas de me conceperis. Atque ut ita semper speres, rogo. Ego illud operam dabo, nespes tuas fides nostra destituat. &. Desperatio. Qvanta spe decidi! Actum de amicitia nostra est! animam agit, nisi tu succurras. Ne qvid enim dissimulem, non mediocriter animi angor, qvod ab alio quam à me, cujus tamen fidei olim credebas omnia, negotia tua velis curari. Ego vero ad insaniam cupio. Tu vide, ne hoc moerore &desiderio contabescam. Jam istae res meae mihi sordent, ipse mihi displiceo, cum displicere tibi studia mea video. 65. Timor. Metue, ô bone, quem non metuis. Habemus interdum amicos, qui blandi sunt oris, amari verò pectoris. Ego profecto non parum tibi tuaeqve causae metuo, qvi parum adeo tibi ipsi metuis. Mira alacritate omnia observo omnia etiam tuta timens. Notae enim mihi sunt hominum insidiae. Atqvi ita, spero, lento &suspenso gradu ipsam causae arcem invadam. 69. Verecundia. Pudore confectus penè sum, cum à rerum tuarum cura exclusum me esse sentio, qvem unum atque unicum amicum appellare toties consuevisti; qvi tuis rebus eam semper adhibuit diligentiam, qvam non adhiberet vel suis vel aliorum negotiis. Nunc itaque verecundia deterritus, pluribus te verbis non rogabo, ut qvicqvam mihi oneris imponas: Metuo enim, ne si repulsam feram, secundo pudori animus ipse succumbat. 7. Audacia. Magnum in me facinus tui causa suscepi: jacta jam est alea Atqve utinam videre posses, quo vultu, qva confidentia, qvibus cervicibus, qvospiritu, negotia tua subeam. Nulli cedere paratus, nec ipsos equuleos formida turus, ut rem tuam tibi conficiam, qvae meis omnibus meaqve salute mihi est chari or. 71. Impudentia. Jam ergo os ferreum &perfrictam tibi frontem opponam, qvi nullis moveri precibus potes. Ingeram me negotiis tuis vel te invito. Velis, nolis, morem te mihi gerere oportet, homini, qui eâdem, quâ haec à te audacia petit, (animos enim addit amicitia) effecta daturus est.