Latin
489
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 489
Unproofread scanNot analysed yet
4. Jamante perpensum &exploratum habeo, neminem fore ex amplissimo vestro ordine, quiplus ad illum juvandum facultatis, ad ornandum autoritatis, ad negotium conficiendum voluntatis, allaturus sit, quam Tu, qui in Senatu regnas, omniumque consiliorum princeps es &architectus; atque praeterea hominem ita complecteris, ut vel spontè cateris, qvi valde petituriunt, prensatoribus anteponas. 5. Ideoque de manu, ut ajunt, in manum tibi trado hominem, rogoque, ut eum, quibus potes modis, ornes ac tuearis: quâ ex re magnam perpetuamque voluptatem me capturum, scias velim. 6. Praeterea non mihi tantùm id gratum, sed &Reip. rationibus accommodatum esse non ignoras, neqve tibi qvicquam majori fructui gloriaque esse poterit, quàm, si de unâ, quod ajunt, fideliâ duos parietes dealbaveris; Commodi publici servantissimus, &amicorum non incuriosus. Vale! Amplificatio prioris exempli. Periodus. I. 1. Tantis ego à Te beneficiis ornatus auctusqve sum, ut nulla mihi dies eorum memoriam exstinguere possit, nullo qvantocunqve officio vel partem tuorum meritorum assequi me posse confidam. Iit. 2. Nam quanquam diu multumque in omnes occasiones intentus, omnibus votis qvaesiverim, qvâ in re parem, non dicam, gratiam tibi referrem, sed gratum saltem animum &beneficii memorem ostenderem; de spe tamen illa conatuque adhuc sum depulsus. 3. Itaqve tot meritis tuis obrutus, tot nominibus tibi obstrictus, verecundè dubitanterque tibi scribo, cum grave sit viro prudenti, novum nomen facere, qui in veteri penè conturbet. 4. Perfricabo tamen frontem, neqve nunc humanitate tua abuti grave mihi erit, postqvam semel verecundiae fines sum transgressus. II. 1. Non, ut arbitror, animo tuo excidit, cui nihil mearum rerum ignotum est, &cujus in sinu omnia deponere consuevi: quibus me beneficiis ornarit Agapetus, quibus praesidiis, consilis, opibus, cum fortunae iniquitate colluctanti subvenerit, qvam fidenti animo partes ille meas semper sutceperit. Yνvì 2. Accedit comune omnium hominum suffragium, qvi ut integritate spectatum, civilis officii non ignarum, notaeque &expertae fidei hominem, in coelum laudibus extollunt, omnibusque in exemplum proponunt. III. 1. Senatoris locum fato affinis tui non ita pridem vacuum cum multi affectent, nemo unus, me qvidem judice, est praeter Agapetum, qvi in locum demortui surrogari mereatur. 2.