# Polyhistor. Vol. 1 493.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 493.1 to 493.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/493.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/493.1

Solet tibi etiamnum, ut puto, in mentem venire illius temporis (neque enim ulla te praereritarum rerum cepit oblivio) cum occultae quaedam de te jactarentur voculae, ad temporum genium & indolem composuisse te mores animique sententiam, & timidiorem in nutibus aliorum observandis fuisse: Ac penè mihi persuasum fuisset, quod populi rumore spargebatur, nisi Te animumque tuum & mores rectiùs novissem, ut rumorem hunc, qui jam per se raucus factus est, contemnendum arbitrarer. Multa saepe silentio transmittimus & dissimulamus, autoritate & potentiâ aemulorum territi ac suppressi, cum alia omnia intus sentiamus, neqve in publicum consilia nostra proferamus, ne quid dissensione nostra & immaturo conatu turbetur, qvod idoneo tempore prolatam rem feliciùs ad exitum perducet. Idem te fecisse nulla dubitandi causa est, praesertim cum posteriorum temporum eventis mihi constet, non fuisse illum animi tui sensum, quem frons, vultus, verba atqve externa illa species tua, prae se ferebat. 8. Qvandoqvidem verò facta nunc est aliqva rerum comutatio, nihilque jam obstat, qvominus publicae tuae voces audiantur, illaque in luce omnium proponantur, qvae mussitanda tibi antea fuerunt, nunc vel me non monente, qvae tua prudentia est, intelligis, quid tuorum sit nervorum, qvidve tua autoritate accedere rebus nostris momenti possit. Qvi aliorum vererrjudicia antea debebas, & timidiusculè in nonnullorum voluntatibus haerebas, nunc non singula digitis dimetiri opus habes, cum tuum ad arbitrium caeteri libentissimè omnia conferant, dissensionesque malevolorum obmutescant. Exspectat te celsissima dignitatis sedes, Vivis in illâ aetate, qvae vires, nervos, qvi ad consulatum propediem vocaberis. efficacitatem, animum vigilem & ad omnia momenta circumspectum, comodare rebus gerendis potest. Tanta praeterea sunt in te naturae & doctrinae praesidia, tanta virtutis ornamenta, ut nemo lingua, nemo manu promptior in senatu habeatur, & ad eloquentiam tuam Respubuca tota qvasi attonita videatur. Circumspice senatum omnem, & quam habeamus Reipublicae speciem, animis oculisqve versa, nemo est, qvi ruenti libertati lacertos lateráqve supponat: tinus solus inventus es, in cujus prudentia positas omnes nostras spes habemus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
