Latin
493.5 to 493.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 493.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
9. Qvare nisi in te ipsum velis esse injurius, tuamque dignitatem vilipendere, qvae ut rectè factorum comes à viris bonis repudianda non est, &cujus amor honestis ingenitus animis esse solet: Illatibi cura nunc unicè suscipienda est, ut gloria tibi cumulatior veniat, omniumque annalium memoria celebretur, 10. Ac sanè, si qvid ego rectè judico, nulla tibi firmiora esse possunt ad famam parandam subsidia, hoc tempore, qvo Resp. undique tempestatibus obsessa praesens exspectat naufragium, qvam si tu peritus gubernator à scopulis, syrtibus in qvietum libertatis portum deduxeris. 11. Scribo haec ad Te, sed verecundè &dubitanter: vehementer enim aniL2L mi pendebam, utrum has ad te literas darem, an has cogitationes meas in obscuritate &silentio reponerem Sed vicit tandem atque expugnavit titubantem animum amor, qvem Reip. qvem tibi ipsi debeo: cujus geminis incitatus stimulis, nihuil habeo, qvod exculem. Neque enim, qvâ es humanitate, in sinistram partem interpretaberis, qvae bono à me animo scripta vel res ipsa testari potest.