# Polyhistor. Vol. 1 494

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 494. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/494

Tantum autem abest, ut paedagogiam in te exercere animum induxerim, quasi meo tibi consilio demum discendum, qvid ex re tua sit, ut à te sapientiae prudentiaeque monita ipse exspectem, tuaeque sententiae (neque enim diversa à me sentire potes) subscribam 12. In eodem prudentiae civilis ludo instituti sumus, atque eò uterqve consilia nostra dirigimus, ut salus populi suprema Reip. lex, ejusqve gloria & libertas integra sit & illibata. Finem itaque scribendi faciam, ne, qvae epistola mihi scribi caepta est, in librum exire videatur. 13. Tu verò ita existimes velim, solo amore, non inani aliqvâ in rebus civilibus σεφιστεία me inductum haec scribere. Interea persuasissimum habe, nullam in animum altiùs curam descensuram, quam quae in salutem dignitatemque tuam impenditur. Qvantum enim me ipsum diligo, tantum in te adhibeo diligentiae, qvi pro amici rebus tanqvam meis, omni, non modo contentione, sed & dimicatione, elaborabo. Exemplum IX. ex Epistola 74. lib. 13. Cic. ad Fam. Non puto te fugere, qvae & praesens tecum egerim, & per literas de Lucii Oppii familiaris mei & L. Egnatii negotiis. Et novi sanè tuum in me amorem & observantiam, ut non facilè crediderim, te rerum mearum & amicorum oblivisci velle, nisi & mei ipsius obliviscaris. Ne vero ipse & literis in te parcior, & in causis amicorum sequior videri possim, iterum de amicorum salute ago per literas; qvorum tu causam agas, etiam atqve etiam rogo; cavebisque qvantum in te erit, ne mihi iterata hac comendatione acta sint agenda. De L. Egnatii negotiis inprimis velim cogites: nosti enim, qvanti hominemamem, qvanta sit nostra familiaritas; ut veleo solo, si meames, ad desideria mea implenda possis debeasque permoveri. Puta eundem esse eum, qvi petit, & eum pro qvo petit: nec tam illi tu hoc officium crede, qvam mihi, exhibiturum, qvi in re meâ non magis laborarem, dum laboro in re amici, qvae etiam est ê re meâ. Fac ergo, ne inter solos nos dispereatamor noster & illaudato perimatur silentio, qvod profectò siet, nisi etiam aliis amoris nostri constantia sumusqve animorum consensus innotescat. Sit ergo L. Egnatius quoque inter illos, qvi è facili tuo assensu cognoscat, qvanti tu me aestimes: ne ille dubitet, se à me aestimari. Triplicem itaqve amicitiam uno qvasi solidabis & conservabis officio, tuam erga me, meam erga te, tuam atqve meam erga L. Egnatium. Vide ne tam splendidam bene merendi occasionem praetermittas; qvod te vehementer rogo. ExemExcmplum X. ex epist. 75. lib. ejusdem. Perscripsi ante hos octo dies ad te de negotio amici, qvod multis tibi nominibus ivi comendatum: qvamvis propter silentium hactenus tuum vix, qvid sperare habeam, constet. Peccare in amicitiam nostram qvodamodo viderer, si bis peterem à te, qvi vel ad nutum solebas esse promptus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
