Latin
495
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 495
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero sciam, tantis te distineri implicariqve negotiis, ut facilè non quidem amicitiae officia, sed illorum maturationem, memoriae possint subripere, iterum mitto has meas, qvae aurem tibi vellicent; praesertim cum C. Aviani Flacci amor me ad scribendum adegerit, cujus causa nihil non tentaverim, &mehercule debec. Qvod si in memoriam haec tibi revocare attinet, qvae nescire te recens tempus non sinit, nosti qvid praesens ego non solum tecum egerim, sed &qvàm tu mihi humanissime responderis. Nec poteram facilè credere, abiisse tibi ex animo argumentum Epiitolae, quam de eo accuratè scripseram. Sed putavi tamen, me ejus comodis non vigilaturum, si aliquam scribendi occasionem praetermitterem, freqventiam literarum vocans in subsidium comendationis. Non poteram deesse amico, cujus preces mihi sunt imperia: quamvis in suspicionem me à te adduci posse videar, qvasi indubium vocem eam, qvam semper hactenus tam erga me, quàm erga alios, exhibuisti, constantiam. Ignoscas tamen, si desiderus amici occupatus, vehementius flagitem; qvae &semper aeqvissima esse credidi, &tibi non ingrata. Exemplum XI. Dilatationis Periodicae ex Ep. 3. lib 13. ad Fam. In hâc multa ethymemata &argumenta coarctantur, ob qvae comendari debeat Fusius Memmio. Epistola ita habet: A. Fusium, unum ex meis intimis, observantissimum studiosissimumqve nostri, eruditum hominem &summa humanitate tuaque amicitia dignissimum, velim ita tractes, ut mihi coram recepisti. Tam mihi gratum id erit, quam quod gratissimum. Ipsum praeterea summo officio &summa observantia tibi inperpetuum devinxeris. Habet illa Epistola octo argumenta, duo à persona Ciceronis, duo à persona Fusii, qvatuor à personâ Memii desumpta. Illa si singula Syllogisticâ formâ propo nantur, magnus apparatus argumentorum nascetur: si per suas partes, quas Rhetores tradunt, dilatetur, longe major apparatus erit. Primum argumentum est, quod sit unus ex intimis Ciceronis. Hinc talis Syllogismus: Qvicunque ex intimis meis est, illum prae caeteris debeo commendare. Atqui Fusius &c. E. Majori propositioni potest addi alia ratio: Nam amicorum comoda sunt mutua. Minori addatur ratio per comparationem: nemo est inter amicos meos, cui plus fidam. Illustretur aliâ similitudine vel proverbio. Conclusio hîc omitti potest, &caeteris omnibus argumenL2L 2 mentis subjici. Alterum argumentum est: Q. studiosissimus nostri est, debet comendari, &c. Majoris ratio est: amor enim amorem provocat. Minoris: nullu mofficium, qvod amicus amico praestare potuit, praetermisit. Addi potest illustrationis loco enumeratio. Tertium à personabusii: Qui eruditus est debet comendari. Majoris ratio est: eruditio enim omnium bonorum complexum habet, &per se jucunda est &honor illi debetur. Minoris ratio addi potest, qvia omnibus eruditis se talem probavit. Quartum est: Q. summe humanus est, commendari meretur. Majoris ratio haec: humanitas enim vinculum est, qvo homines inter se colligantur.