Latin
497.5 to 497.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 497.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Est &hoc dignum Tirone exercitium, ut poëticam orationem vinculis solvat, &ad orationis liberae habitum efformet. Facillimè hoc fit in epistolis Horatianis, qvae versu qvidem scriptae, ita tamen, ut sermonibus videantur propiores, Si enim periodos aliter formes, atque illa imutes, qvae quodamodo numerum &dictionem poeticam sapiunt, nullo negotio elegantem epistolam in soluta lingua conficies: cui usui accomodatius erit, si aliqvando formulas ex Cicerone parallelas congeras, qvibus sensum eorum, qvae in Ciceronis epistolis occurrunt, eleganter varies. Idem qvoque tentare poteris in. Ovidianis Epistolis, qvae plus hapent poëtici, formularum tamen elegantiâ etiam cum Cicerone certant: quem parallelismum notavit Henricus Stephani in Dissert. de Vario Epistolarum genere. Ac possunt tales formulae ex epistolis poeticis inter reliqua etiam colligi, usui futurae illi, qvi cum judicio &delectu illis utetur. In Horatianis epistolis praeire nobis potest Lubinus, qvi perpetuam paraphrasin in Horatii Poëmata edidit. Sed is, quia sensus verborum investigat, multaque circumscribere opus habet, quoniam paraphrasis est, &comentarii vice fungitur, non eam habet sermonis compositionem, Nos exemplum proponemus ex Epist. 9. lib. 1.