Latin
EXEMPLORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 498-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXEMPLORUM, SYLLOGE Epistolis Ciceronianis, quas MelStrictiore imitatione ex chior Junius secundum omnia genera collegit, expressorum. Epistola Commendatoria ex Epist. 9. libr. 6. VIhil potest Agapeto nostro fierijucundius, nihil nostri amantius. Quare ab ineunte aetate illum omnibus horis in oculis fero, complexu teneo, non ipsius tantùm, sed &patris favore officiisque ad hominem illum arctiùs mihi jungendum incitatus. Mira in illo est eloqventiae vis; abundat praeterea doctrinae incredibili varietate &copia; ut non tam meâ commendatione, qvam suis niti virtutibus possit, ac animis non irrepere tantùm, sed &blanditus studiisque suis rapere posse videatur. Nihil ergo attinet, argumenta circumspicere solicitiùs, ovibus favore tuo dignum esse ostendam. Plenam, ut puto, apud te merebitur fidem nostra de illo homine, non opinio, sed aestimatio: Cui accedit imposita mihi qvaedam necessitas, ut ipsi benè cupere debeam, &res ejus, qvoad fieri potest, ornare, ac salutem ejus tueri.