Latin
EXEMPLORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 501
Unproofread scanNot analysed yet
Alia commendatoria, ex Ep. 17. lib. 13. quâ Principi erudito Studiosus ad munus Scholasticum ab Academiâ commendatur. philomusum optimae indolis, praeclarae spei, singularis industriae juvenem, sinu nostro fovimus, atque omnioperâ nostrâ, monitis, consiliis, praeceptis ita percoluimus &expolivimus, ut neque nos laboris nostri, neqve illum poenitere fructuum possit, qvos ex conversatione ac familiaritate nostra percepit. Quare è multis, quos Academia haec alit, civibus unum hunc designavimus, qvem amore nostro complecteremur, &consiliis commendationeque nostrâ ornaremus. Itaque cum spes illum teneret, fore, ut &apud Te, Princeps Serenissime, aliquo numero esset, si nobis in pretio fuisse intelligeres, sinceris virtutum in officinâ nostrâ educatarum testibus, ad Te viam affectavit, &tuâ motus clementia &suo ductus consilio, quod ipsi probatur maximè, cum nobis non displicere intelligeret; qui ita ipsi cupimus, ut remliterariam in patriâ ab ipsius eruditione ornari magis cupiamus. Non ergo sollicitiùs argumenta circumspicimus, quae apud Te in gratiam illum ponant, cum ipsum per tot annos spectata probitas &eruditio ostendat omnibus, neque Virtus ejus tam sit obscura, ut nostrâ illâ declaratione demum illucescat. Non ipsi hederam suspendimus, non laudibus illum cumulamus, qvod assentatorum est, aut qui gratiam aliquam blanditiis suis aucupari volunt: sed, qvod virorum bonorum est, &à nobis requiri poterat, vitae eruditionisque lucuientinimum ipsi testimonium perhibemus: Qvo plus apud Te prudentissimum rerum aestimatorem perficiet, quàm elogiorum emendicatis lenociniis. Cupit ille palaestrae Scholasticae admoveri, non impar huic congressui Achilles: imo, si rem rectè outare velimus, Πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων suam ipse cauQuam nos de eo opinionem habeamus, quod judicisam aget suis virtutibus. um, his literis testamur. Nonille majora viribus affectat, magna in illo ingenii vis, lacertos affert &latera, jam pridem ad hoc studiorum genus praeparata. Tu verò, Princeps maxime, pro ingenii tui perspicacitate summâ ita haec definies, ut non tam nostro, quàm tuo stetisse judicio videaris: Qui, quod in Principe rarum est, penetrare ista animi tui solertiâ potes. Cui si ille causam suam probaverit (probaturum autem auguramur) nullam ille vel rigidissimi censoris de se sententiam subter fugiet. Aliacommendatoria ex lib. 2. Epistolâ 6. Nondum constante famâ atque omnium sermone celebratum erat, te iter tuum ad urbem directurum, cum negotium villico dedi, ut has ad te perferret literas: sed tamen, cum propiùs te abesse ab urbe non incertis rumoribus sparAaaa geretur, compertum vero haberem, dudum te comovisse Asiâ, tantae mihi molis res illa visa est, ut praematurè factum dici non posset, si literae ad te mitterentur qvas primo qvoque tempore mitti rei necessitas efflagitabat, &ipse vehementer cupiebam.