# Polyhistor. Vol. 1 502.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 502.5 to 502.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/502.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/502.5

Qvoniam enim unus illa potes, in te omnes nostras spes habemus; neqve qvenqvam ministrum, socium, adjutorem habebimus. Multa se nobis dant ad manum argumenta, qvae qvasi prora sunt & puppis spei nostrae obtinendae. Firmissimâ benevolentiam bonorum hominum muniti sumus, in qvorum animos influxit, me ex Tribunatu illi januam qvasi patefaciente; ut spero, te habere cognitum. Non desunt nobis benignitates plebis, in qvam ille se penè totum profudit, benigno alloquio, comitate, invitando, beneficiisqve, qvos poterat, sibi conciliando. Habet juvenes genere nobiles, ingenio promptos, gratiâ florentissimos, sibi devinctos. In omni enim officiorum genere eminet ac praefulget in ipso decoriac honesti dignitas. Adest ipsi praeter aliorum parata mea qvoqve suffragatio: nec deerunt forte, qui autoritatem meam seqventur. Qvanqvam enim ipse habeo exiguam efficiendi facultatem; tamen, qvia optima atqve aeqvissima suadeo, & publicae rationes postulant, ut qvaedam necessitas rei sit imposita, credo omnes libenter sententiam meam amplexuros. Deest consiliorum nostrorum architectus qvidam & machinator, quem te designavimus, in qvo quasi praerogativam suffragiorum omnem esse existimavimus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
