# Polyhistor. Vol. 1 509.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 509.5 to 509.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/509.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/509.5

illa sunt salutaria, & mihi ipsi non ingloria, qui post Reip. bona meo & amicorum honori secundas tribui. Vale. Suasoria ad aliquem Reip. causa absentem, ut reditum in patriam maturet. ex Ep. 10. lib. 4. Qvandoqvidem apud nos silent omnia, dum ubique regnat armorum strepitus, atque adeò omnibus bonis hominibus obturatum os est, qvas à me literas exspectes, nisi miseriarum plenas, & qvotidianae calamitatis comemoratione querulas? Sed ne has quidem opus esset scribere, cum propediem oculatum te hujus scenae spectatorem fore inaudivimus. Qvoniam verò ad te noster proficiscitur Theophilus, non sine literis meis dimittere volui, ut has tanquam monitrices habenres, quae de reditu in patriam maturando injicere cogitationes, possent. Nemo in totâ urbe est, qui desiderium tui ampliùs ferat: implorat opem tuam ipsa Resp. atque ipsa haec senatus subsellia altâ voce te inclamare videntur. Venies ergo, si Bbbb me amas, si rempublicam, si patriam non odisti, quae tuo nunc indiget consilio: neqve obices tibi poni ab amicis potiùs patieris aut à negotiis non adeò necessariis; plura sunt domi custodienda, qvam foris recuperanda.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
