Latin
EXEMPLORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 510
Unproofread scanNot analysed yet
Non desunt fortè hic, qvi oculos tuos non ferunt, qui tuam absentiam in suum vertunt comodum Non est, ut illorum suspicionibus &cavillationibus movearis. Tu potius id age, qvod agendum tibi esse, ipsa honestas, ipsa officii ratio clamitat. Qvod si &rei familiaris curam non abjecisti omnem, etiam illa te movere poterit, &domum pertrahere. Ego certè mearum partium esse ratus sum, ut tibi statum nostrum proponerem, ut consilia ipse cum nobis capias, qvid afflictis his temporibus nobis omnibus sit agendum. Vale itaque, &,si potes, advola. Responsoria ad Suasoriam de reditu, ex Ep. 4. lib. I1. Frustra sim, si, qvod alii facere solent, fucatis verborum lenociniis tua in me officia collaudem: faciant, qvi per cuniculos &blandimenta favorem tuum ambiunt. Res ipsa certe loqvitur, qvò me amore semper complexus fueris, qvae propria tibi perpetuaqve fuerint adversus me studia. Imò, si recte te novi, ingrata auribus tuis accidet illa beneficiorum tuorum comemoratio: qvae etsi sunt cumulatissima, &mihi quotidie ante oculos versantur, tu tamen tegi illa mavis, qvàm in publicum produci. Ostendisti sanè non ita pridem singularem in me monendo affectum, pro salute meâ excubans, etiam cum ipse non animadverto, &negotiis peregrinis immergor. Suades reditum in patriam iis argumentis, à quibus discrepare mea consilia neutiquam poterunt. Certe si aliter sentirem, reprimere me tua admonitio deberet; si dubitarem, hortatio impellere. Tu scilicet unus es, qui mihi cupiat, unice inter tot meos propinqvos &necessarios, qvi vix ad animum admittunt mea negotia, suisque potiùs commodis intenti, à me meisque fortunis oculos dejiciunt. Rara profectò illa fider &benevolentiae exempla sunt, eoque gratiore animo recolendae. Nihil itaque cunctatus, arripui monitu tuo itineris consilia, &quamprimum coelo sicciore viae complanabuntur; hinc discedam, propediem, ut spero, vos firmos valentesque visurus. Me interim, usque dum veniam, meritorum ac virtutum tuarum pascet memoria; quas, ut animo meo propositas semper habeo, ita tacitus nunc quidem veneror; sed dabitur; quod spero, aliquando occasio, quâ affectum tibi meum fortunae felicitatisque tuae sitientissimum declarem. Consultatoria, quam consilium damus amico, quid tempore belli in summa rerum perturbatione faciendum: ex Epist. 1. . lib. 14. Cic. ad F. Tot tantisque documentis animus tibi constat meus, ut nulla in re dubitare