Latin
511
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 511
Unproofread scanNot analysed yet
Qvo in statu res vestrae sint, ipsi, ut opinor, non ignoratis, &hostis fortasse meliùs, quam vos ipsi, novit. Facilè enim vel è sinu vestro vobis fieri possunt insidiae, jugulum libertatis vestrae petiturae. Qvam gravia illa pericula viris honestis sint futura, facilè vos ipsi intelligitis. Qvis enim modus adsit hostili furori, per omnia impunè grassanti, atque internecionem ipsam intentanti? In ipso vestigio capienda vobis non solùm sunt consilia, sed &in effectum deducenda. Si quid mearum opum rerumque est, quibus indigetis, nihil in me patiar desiderari. Quod si maturè effugere hanc procellam animus est, mecum esse bellissimè potestis, &securo in loco spectare strepitus &turbas ferocientis militis. Sin locum tenere &exspectare fortunam vestram animus est, id operam date, ut illum praesentem semper habeatis, &ad qvoscunque casus obfirmatum. Erunt, qvi consilio suo etiam vos juvent, cognati mei, habetis etiam sortis vestrae socios, viros graves, omnique rerum palaestra exercitatos: ad hos respicite, &qvomodocunqve res ceciderint, virtutem constantiamque vobis dignam ostendite. Vale Responsoria ad Consultatoriam, ex Epist. 2. lib. 4. Ut nunquam mihi tuae literae sunt ingratae, ita difficillimo hoc tempore, ut diuturnam explere sitim cupienti, venerunt. Verebar enim, ne rebus tuis jam fluctuantibus animo concideres, &quid consilii tibi capiendum sit, ignorares. Dum de his cogitamus, mutuosque cum amicis sermones caedimus, tanquam lupus in fabula venit epistola tua, quae te in his difficultatibus lupum tenere auribus nunciabat. A me itaque consilium expetis? sed qvod? nam &me ipsa mens in his turbis destituit, atque omnia etiam pejora veretur. Certe vel cum gladiatoribus in arena illud capere vix licet: major enim &proprior vis mali est, quam ut locum relinquat humanae prudentiae. Qvod enim illis conuingit, qui medio in mari ab immani &subitâ procellâ deprehensi, non velum maturè complicare aut ventis subducere possunt, non clavum aliò flectere; sed irruente aquarum &turbinum impetu in naufragium praecipitantur: idem nobis in hâc calamitate evenire videmus. Sola itaque in Deo &in animo forti spes posita erit; vel si in fugâ praesidium esse potest, è vestigio vobis discedendum est &evolandum in loca vicina &munita. Qvod etsi sine magnâ bonorum jacturâ non fit, tamen nihili haec habenda sunt, &in lucro deputandum, si vitam, si salutem; si conjugem liberosqve salvos exportare possis. Noliitaque moras nectem, sed id primum tibi nunc esse puta, abire in tempore. Si qvid Bbbb 2 quid officiis meis, confiliis, opibus, re denique ipsa juvare potero, id ab amico exspectes velim. Vale. Officiosa, ex Epistola 29. lib. 10. Cic. ad F. Cum de fortunae tuae iniquitate ad me perlatum esset, amice suavissime, ita tuo ego malo percussus fui, ut meo non potuerim magis moveri. Sumpsi itaque in manus calamum, &has amoris mei testesliteras ad te exaravi, quibus animum tuae salutis cupidissimum tibi declararem, &me non secundis tantùm rebus tuis, sed &adversis, &penè eversis, amicum ostenderem.