# Polyhistor. Vol. 1 512

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 512. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/512
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/512

Nihil mihi erit tam carum è fortunae beneficiis, qvin partiri illud cum amico in extrema necessitate velim: depromentur tuae saluti omnia, erogabuntur pecuniae, quot quantasque jusseris; quicquid literis, officiis, studiis denique meis, comendatione apud alios amicos, efficere potero, id in tui gratiam à me fiet omnino. Nam etsi non desunt, qvi de officiorum gloria mecum contendunt: habuisti enim (an nunc habeas, ipse noveris) amicos & plurimos & necessitate tibi conjunctos; me tamen hâc laborare laudabili ambitione credas velim, ut in iis appetam principatum, neque à quoquam me vinci patiar, ad utriusqve fortunae vultus idem semper & τετράγωνος. Quam animi constantiam si exspectare etiam ab aliis potes, ut solent pauci admodum esse fortunae iniquioris comites; in hac tamen calamitate felicem te praedicabo, qui, opibus ereptis, quas largior fortunae manus tribuerat, in amicorum praesidio nunc potes confidere, & in sinu eorum conquiescere. Me certè quam cumulatissimè amici partes impleturum, neque unquam à veteri illo animo, quem adversus te tuosque habui, discessurum promitto. Vale. Responsoria ad Officiosam, ex lib. 10. Epist. I1. Obruor tuorum officiorum cumulo, ut, quid primum postremumve laudem, non inveniam. Singulis enim me reddidisti tibi obnoxium, atque ita tuum, ut & possessione & usu tibi videar mancipandus. Falleris, si gratias à me exspectas: tanta enim tua sunt beneficia, ut me elinguem reddant, & in eorum cogitatione tantùm, cum verba mihi haereant, defixum. Qvid enim ad beneficium tuum hoc addi potest? Cum enim à me fugerent amici, trepidarent omnes, qvi mihi erant conjunctissimi, tu solus te saluti meae impendisti, & cum timidè in medium consulerent nonnulli, tu tamen in me juvando principatum tenuisti. De fortunis, de vita, de dignitate meâ decernendum erat, iis tuo beneficio fruor intactis atqve intemeratis. Intervenisti enim, ut è machina Deus, eo tempore, qvo minimè exspectabam, eo loco, qvo tua autoritas unico mihi fuit praesidio. Qvae si mecum reputo omnia, parum ego fecisse videbor, si vel vitam ipsam pro te profudero. Nihil est meorum officiorum, qvanta etiam illa sint, qvibus ullam meritorum tuorum partem mihi videar assecutus. De eo sanè animi angor, vivendum atqve moriendum mihi esse ingrato. Tu vero, qvae tua benignitas est, animum hunc potiùs nostrum respicies, qvam ullam bene de te merendi facultatem, divini in eo Numinis bonitatem imitatus, cum ita omnes virtutibus tuis supergrediaris, ut tenuibus etiam officiis solâqve virtutum tuarum memoria & praedicatione tibi satisfactum putes. Vale.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
