Latin
513
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 513
Unproofread scanNot analysed yet
Conciliatoria, ex Epist. 17. lib. 6. Cic. ad Famil. Nulla mihi dies abit, qvin de te cogitem; ita animum meum occupasti nominis tui memoriâ, ut tum demum suaviter me vivere putem, si tua mihi obversetur imago, ut sumè humani, ita sume docti hominis, &paternâ etiam necessitudine mihi conjuncti. Sed ego propioribus malo causis tuam ambire amicitiam &favorem, quam longinquis illis, &quae mihi cum pluribus esse possunt comunes. Scilicet ut praestantissima forma per se allicit amatores, &sui venerationem incutit omnibus, ita pulcherrima illa virtutum tuarum imago facilè in animo meo quotidianas illas formas delet; certè non tam efficaciter illae me movent. Accedo itaque ad te, quasi Herculis cujusdam Gallici catenis raptus, atque tuis me tibi compedibus obstrictum sisto, te tuaque consilia, qvo me traxeris, secuturum. Qvod si &illam, qvae tibi cum parente intercessit, conjunctionem aliqvo habere loco velis, etiam haec te causa impellet, ut &filium in ejusdem amicitiae haereditatem admittas. Hâc itaque fretus fiducia te mihi patronum delegi, imò in te colendo patriam mihi constitui sanctitatem: tibi res meas dirigendas ornandasqve trado; tibi, ut studiamea consiliis juves, ut cursum exitumqve illorum designes, supplico. Quâ in animi fluctuatione si tu tanquam beneficum sidus mihi auffulseris, portum ac metam votorum meorum mihi videor assecutus. Ac videor mihi videre tempus, qvo in hoc virtutis &bonarum artium certamine, te hortatore, triumphos agam. Totus interim ego tuus ero, &si qvid ab homuncione hoc proficisci officiorum potest, tuo nomini tuaeque gloriae omne consecrabitur. Vale. Responsoria ad Conciliatoriam, ex Epist. 18. lib. 6. Mirificè gratulatus mihi fui, cum tuas legerem literas, de accessione amici, qvi mea, qualia etiam sunt, provocare officia voluit. Non est, crede mihi, tam gratum, insigni aliqvo augeri thesauro, qvam si amicum inveniam novum Sed qvid dico novum? cum inter veteres censeri mereatur, cujus à parente ad nos qvasi per manus tradita samiliaritas est. Enimvero comodè tu mihi in memoriam revocas paternam illam necessitudinem, quâ me nunc etiam post fata parentis obstrictum esse sentio, ut in amicitiam tuam sponte me imergere velim, si tu in mea arripienda esses segnior. Excute itaque omnem animo trepidationem, &qualem Bbbb 3 qualem ipse me esse vis, talem habe, meisque officiis arbitratu tuo utere, si quâ in re tibi illa profutura esse existimes.