# Polyhistor. Vol. 1 517.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 517.1 to 517.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/517.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/517.1

Ego verô non solum sapientiam, sed & prudentiam tuam, hîc testem voco, an causa tibi sit idonea, ob qvam angaris animo, teque perpetuis lacrymis & doloribus excrucies. Tu scilicet, qvi abdita philosophorum arcana perrupisti, non senties, non intelliges, qvod quilibet in populo; atque te ipsum vivus vidensque conficies? Qvam aliqui in te pertinaciam; qui gravius qvid dicent, furorem interpretabuntur. Qvis enim ad te fructus, quae utilitas ex hoc moerore promanat? an, quod morbos in caput tuum lacessis? an qvod fata tua praecipias ipse & praecipites? an qvod tu intra parietes compressis sedes manibus, lacrymis & vigiliis te maceras, gemitibus & suspiriis omnem vitalem succum exhauris, Reipublicae cavetur, ne detrimentum capiat? an amicis consulitur, spem atqve praesidia in te ponentibus? an deniqve tibi ipsi ex aegritudine salus, è dolore gaudium, è sollicitudine quies, è desperatione spes exspectanda? O vero te miserum! imò bis miserum, qui ipsum te vis esse miserum, & ipsas miseriarum tuarum causas adeò perditè amas. Scilicet ut tu dispellas, novam, qvemadmodum Caecias, malorum nubem attrahis: & erat tamen prudentis animi, omnes illos evitare scopulos, qvibus naufragium tuae salutis sis facturus. Qvare, si rationes non admittis, & has surdo narramus fabulas, saltem nos audi tui amantissimos; qvos dolor tuus ita affligit, ut suo non possint vehementiùs affligi: vel precibus nostris te expugnari patere, ut ad conluetudinem nostram te recipere, atqve ex illâ lenire dolorem, velis. Non eqvidem te his praeceptionibus meis velut in ordinem redigere laboro, aut paedagogiam aliquam in te exercebo. Si tibi studia nostra ingrata fuerint, qvantum tamen in me est, monere te volui, atqve à quotidiano luctu avertere: Duo enim sunt, quae me in diversam partem trahunt; quorum alterum hoc est, ut rationibus nostris tuam voluntatem adjungas; alterum, ut nulla re tibi molestus esse velim. Vale. Responsoria ad Consolatoriam ex Ep. 15. lib. 5.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
