Latin
517.5 to 517.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 517.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil nisi amorem tuae spirant literae: adeò, ut in fronte animum geris, ita in his affectum tuum prolixè exponis: de qvo mihi gratulor qvidem, sed ut ad animum admittam, à me vix impetrare possum, istis doloribus afflictus, ut nulla mei erigendi spes superesse videatur; tuque qui amici qvidem partes agis, planeque tuas, frustra omnino labores. Ovid enim in hac calamitate, quae subito nec opinantem oppressit, in qua nec consun locus est, nec spei, faciendum existimas? ad amicos ut fugiam, suades? sed qvos? quam enim rarum hoc miseris nomen est! Neque enim nescire potes indolem hominum, qvi rebus nostris secundis secundos se ostendunt, adversis se avertunt, &qvasi contagio qvodam infectos fugiunt. Pauci fuerunt, &tu fortè solus, qui malis nostris indoluisse visus es, eò majoris mihi nunc aestimandus, qvo te promptiorem propioremqve mihi in his angustiis ostendis. Unum hoc est, qvod animum mihi prostratum refocillat, tuque Ccec tuque mihi totus theatrum es in urbem fugienti, in qua inter turbas &negotia forensia multa qvidem, qvae turbant, nihil, qvod delectare possit, deprehendo.