Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 52
Unproofread scanNot analysed yet
Ac poterunt memoriae etiam gratiâ sine magnâ difficultate autores classici &historici seorsim locari notarique in iis variae editiones, ne semper in vasto qvaerere acervo illos necessum sit. Hinc Criticos potiùs qvàm Syncriticos Indices super Autores parari velim, qvibus colligantur judicia de Autoribus, qvae vel in lectione apud Autores occurrunt, vel qvae inter colloqvia cum Viris doctis ipsi notamus. Non credat facilè aliqvis, quantam utilitatem res illa habitura sit. Eorum exemplum nobis praebent Judicia de autoribus ab Anonymo, qvem tamen supra nominavimus, in Galliâ instituto. Nunc qvoqve talia Matthiae Zimmermani sub praelo de Autoribus judicia esse narratur, qvae nondum vidi. Rudimentum talium excerptorum praebet Magirus in Eponymologico Critico, qvi nunc auctior prodiit liber. Ex conversatione notata judicia Excerpta Scaligeriana &Thuanaea continent. Omnium ut puto industriam facilè superare in hoc genere potuisset vir nunqvam satis laudandus Hieronymus Welschius Augustanus Medicus, verum Germaniae nostrae decus, si praeclara ista opera sua in lucem edere potuisset. Mihi certè ingenium hujus viri admirabile semper visum est Qvas enim ille non disciplinas, linguas, etiam Orientales, conatibus pene Herculeis exhausit? Qvod in illo judicium? qvam sanum &elegans? qvantus humanioris literaturae apparatus? Ego certè qvoties tristes illas è naufragio tabulas, affectorum operum Indicem, perspicio, toties sanè hanc eruditi orbis jacturam deploro, &nunc publicè omnes, qvi hujus viri suppellectilem literariam possident, obtestor, ne qvicqvam illarum chartarum perire sinant; typographos verò, ut tineis &blattis, qvicqvid earum superest, eripiant, neque publico bono invideant. Habuit ille affectum opus, ut Schrockius in vitâ ejus testatur, Notitiam Autorum Panglottam, qvo in singulis linguarum generibus veteres &probatos autores, in coeteris meliores, non tantum nominare, sed &praestantiores editiones indicare, &de scriptis ipsis judicia ferre voluit: Cujus facti initium ipsi Gerh. Joh. Vossius suggesserat, qvi tale qvid olim coeperat, amicisque &auditoribus distribuerat; A qvibus ipse acceptum plurimum deinde auxit, Graecis nempe &latinis Orientales qvoqve addendo. Idem Historiam Literariam Turcarum ex MSto Constantinopolitano exhibiturus erat. Idem Lipsii Bibliothecam, Naudai Bibliographiam Politicam, Dissertationem de studio liberali, Lindanum de scriptis Medicis notis auctiores, Bibliothecam Medici eruditi, Historiam Medicorum Orientalium &Ideam Chronologiae Medicorum edere voluit. Sed illorum omnium spes cum ipso exspiravit. CAP. VII.