Latin
521
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 521
Unproofread scanNot analysed yet
Responsoria. ad gratiarum actoriam, ex Epist. 19. lib. 10. sub personâ Patroni ad Studiosum. Adeò sunt exigua mea in te beneficia, ut magnificam illam gratiarum actionem non mereantur: tamen, qvando ita voluisti, ut extaret haec voluntatis tuae ergame declaratio; vel ideo gratum mihi hoc tuum fuit officium, qvod amoris tui non esset evidentius argumentum. Accessit novum huic affectui tuo argumentum, eâ, qvam nomini meo inscripsisti, dissertatione, doctâ sanè &eleganti: qvâ ut ingenii tui promptitudinem ostendisti, ita &aliis significare voiuisti, qvanti me faceres, &quo loco haberes. Qvare meae potius partes sunt, ut gratias tibi largiore manu metiar, novisque officiis, cum vetera nomina jamdudum tibi expuncta, obnoxius tibi fiam. Id sanè operam dabo, ut nihil in me patiar desiderari eorum, qvae ad te iuvandum ornandumque pertinere videbuntur. Fallam interim otia mea tuae Dissertationis assidua lectione, atque ita fallam, ut plus ab illa ingenio meo contemplationis relinquatur. Qvandoqvidem igitur tam benè tibi temporain studiis posita apparet, omnes tuos nervos, spiritus, operam diligentiamque omnem in haec impendes: ut digna laborum tuorum proemia aliqvando reportes, &Reipublicae administrandae promptiorem aliqvando manum adhibere possis. Vale. Laudatoria ex Epist. 15. lib. 11. Fig g1. 3 Nihil me magis hoc tempore delectat, qvam qvod tuis nonnunqvam literis animum pasco, qvae nuper oportunae venerunt, &qvid in literis nunc moliaris novi, significarunt. Qvid ego hîc in te laudem? an officium? an propensam in me voluntatem? an divinum tuum ingenium, qvod tot novas erudito orbi delicias extundit? an denique ipsos illos ingenii foetus, assiduo labore perpolitos, qvos, ut Phidiae signum, statim ubi aspexerint, probant viri docti? Qvare nihil jam amplius, qvod scribam, est, nisi ut currenti stimulos novos addam, teque horter, ut orbem eruditum porro scriptis tuis doctissimis beare velis; quos ita avidè exspectant omnes, ut qui diuturnam explere sitim cupiunt. Vale &nos ama Cecc 3 Reprebensoria ex Epist. 17. lib. 16. Cic. ad Fam. Vix oculis meis credere potui, cum in tuâ, qvam mihi inscripseras, dissertatione aliqua offenderem, qvae non è tuo promptuario, sed aliunde, desumpta videbantur.