Latin
522.5 to 522.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 522.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
cum à meo consilio, ore, praeceptis, penderes totus, eaque haberes ad studia adjumenta, absque quibus si fuisset, nunc non haberes tela, quae in me jaceres, meo mihi exitio excitatus. Quod si harum rerum memoriam deposuisti, saltem id animo reputa, ut haec omnia non essent, qua fronte ausus sis lacessere senem juvenis, praeceptorem discipulus, civem civis. Quam insignis impudentiae notam si non agnoscis, frons tibi omnis periit, &cum fronte bona mens, quarum mutua esse soset conspiratio. Has ut devorarem &concoquerem injurias, à me impetrare non potui, neque certè silere ad illas debui, ne mussitando cresceret injuria. Reliquum ergo est, ut rescindam potius, quam dissuam amicitiam, semper, ut video, insidias mihi structuram Ut tamen satisfafacerem roganti amico, causam ejus tibi comendare volui, ut si non amicitiâ mea inductus, saltem honestate impulsus id facias, qvod aequitatis ratio &bonae leges abs te requirunt. Vale. Responsoria ad expostulatoriam, ex Ep. 28. lib. 7. Scripsisti ad me literas; qvid dico literas?