# Polyhistor. Vol. 1 523

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 523. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/523

quot verba, tot convicia: Nihil enim ad illam acerbitatem addi potest, qvâ me non innocentem modò, sed & bene de te merentem, excipere non es veritus. Enimvero mitius tractari debebam, & ea aeqvitatis lege, qvam tu tibi ipsi simili in casu dixeris. Qvis enim probet, damnari aliqvem inauditum? laesae amicitiae sententiam pronunciari in hominem, qvi senunqvam vel dicto vel facto gravem fuisse, meminisse potest? Rogari priùs debebam, neque tam facilè aures falsis rumoribus fuissent accomodandae; Qvibus ovi duci se patitur, impingit, ubi minimè cogitat. Si tu hic esses, tantum abest, ut reprehenderes levitatem vel perfidiam, ut potiùs industriam & fidem & studia mea laudares, quae tibi etiam ignoranti & non advertenti sanctè à me custodita fuerunt. Ejus rei documentum non contemnendum est, quod, cum famam tuam roderent clandestini hostes, ego solus te defendendum susceperim, tacentibus illis, qvos tu primicerios tuos salutas. Etsi verò de te querendi causae sunt & justae & graves, homini tam atroci injuriâ affecto, eam tamen ad animum nunc admittere nolui, vel hoc ipso amicitiae meae constantiam testaturus, qvae te etiam vacillante persistat & tibi etiam renuncianti & repugnanti fidem niam sartam tectam integraque officia conservet. Cum enim sciam, animi vehementiam semper esse cum amicitiâ conjunctam, & qvò flagrantior easit, oò magis suspicionibus & rumusculis esse obnoxiam, in benigniorem partem ego animum tuum interpretabor, atque id ipsum vehementiae amoris adscribam, quod inconsulto illo calore peccatum est. Qvo magis me spes illa tenet, fore, ut sopito hoc frigusculo, ad ferventiora redituri simus officia. Nosti enim vetus illud Comici: amantium iraamoris est redintegratio. Quare etiam atque etiam te rogo, ut hanc animo tuo suspicionem ejicias, ne tibi ab illis, qvi divortium inter nos rolunt, imponi patiaris. Altioribus fixa radicibus nostra confuetudo est, qvam ut levibus illis fusurris & volaticis conjectiunculis exstirpetur. Ero semper, quem habuisti, amicus tetragonus; neqve ab officio meodejiciam oculos, si tu veri amici partes non depolueris. Vale. Querulae, ex Epist. 16. lib. 14. Cic. ad Fam. Scribo ad te literas; non qvod causas scribendi habeam, sed ne literarum Ilud comercium, qvod inter nos mutuum est, rumpere primus, aut officiorum cursum sufflaminare videar. Familiarius itaque, ut solent amici, inter nos confabulemur de rebus, qvae quidem ad te parum pertinere videntur, nisi fortè amici etiam negotiatibi non negligenda esse duxeris.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
