# Polyhistor. Vol. 1 529

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/529

Imitationem puerilem, quae in concinnatione phrasium & versuum primâ compositione consistit, nunc seponimus: nihil enim illa artis habet. Qvae cum artificio instituitur, eosdem fontes agnoscit, quos Oratoria. Primum hic exercitium est Metaphrasis, carminis ex uno genere in aliud traductio; sed cum libertate aliquâ evagandi. Tales Metaphrases aliquot Odarum Horatianarum in Elegias concinnavit ediditque Henricus Meibomius, ac nos infrà aliquot earum exempla dabimus. Plenior illa imitatio non aliter instituitur quam Oratoria, per χωρισμὸν & per πρόσλήψιν; quâ de rejam suprà diximus. Χωρισμὸς est, cum una periodus in plures secatur. Προσλήψις sive Assumptio dicitur, cum assumuntur ad genus species, ad totum partes, ad actionem causae & circumstantiae, ad distinctum indistincta, ad definitum indefinita, & vice versa. Si quis illa duo bene cum judicio usurpare norit in oratione, qua solutâ qva ligatâ, bonus imitator erit, & talis quidem, ut deprehendi vix possit. Harum imitationum omnia exempla congerenda sunt, inprimis ex antiqvis: Nam antiqvi eadem viâ processerunt. Virgilius in Eclogis Theocritum imitatus est, in Georgicis Hesiodum, in libris Aeneidos Homerum, imò ipsos illos Latinos, qvi ante se scripserant, Ennium, Lucretium, Catullum: quos omnes tamen ita imitatus est, ut omnes superaret. Imitationes ex Graecis singulari libro congessit Fulvius, & eleganti comentario Germanus Valens Guellius, qui Antverpiae in fol. prodiit, ubi diligenter notat loca è Graecis transsumpta. Ut Virgilius antiqviores, ita Virgilium recentiores imitati sunt. Caeteri enim omnes, Horatius, Statius, Claudianus, Virgilium imitantur, ita tamen, ut, qvod Virgilius fecerat, non superent Autorem suum, sed longe ab ipso superentur. Qvod Alexander Rossaus in Virgilio suo Triumphante aliquatenus ob oculos posuit. Illustre Virgilianae imitationis exemplum est in loco illo libro IV. Aeneidos à versu 305. ubi interjectis aliquot dialogismis locum apud Catullum de Ariadnâ à Theseo desertâ, qvi invenitur in Epithalamio Pelei & Thetidos, omnem transtulit, ita ut Enthymemata, sententias & figuras, ordinem qvoque verba & periodos mutaret. Querela Didonis ab Aenea desertae planè conveniebat cum hoc argumento; & eleganter eam imitationem delineavit Bartholomaeus Riccius lib. II. de Imitat. p. 42 seqq. Ariadna apud Catull. statim ab effectu iracundiae incipit, Siceine me patriis abductam, perfide, aboris, Perfide, deferto liquisti in littore, Theseu! Respondet versus Virgilianus 305. 306. Ariadne huic indignationi insistit, v. 135. ad140. Virgilius paucioribus versibus idem objicit Aeneae v. 307. 308. Addit autem Dido Dddd 3 Dido argumentum à periculo. Virgilius v. 9. 10. addit argumentum à loco incerto, quo perventurus sit v. 311. 312. 313. Qvae argumenta à Catullo omissa sunt, quoniam non conveniebant. Dido apud Virgil.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
