Latin
DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 530
Unproofread scanNot analysed yet
rursus se ad preces &lachrymas convertit, &cum Ariadnapactos Hymenaeos objicit, Dido per eos ipsos Aeneam rogat, ac horum voluptate eum artificiosè tentat. Meritum qvoque objicit, qvae pleraque ap. C itullum; quanquam non illo ordine, V 314. 315. Sequitur ap. Catull. Locus comunis de perfidia virorum, v. 141. ad 146. quem locum comunem brevi sententia complexus est Virgilius loco alio, v. 373. Nusquam tuta fides. &c. Post perfidiam objectam ingratum suum accusat, &nominatim praestita officia exprobrat Catull. v. 147. ad 157. Id quoque Virgilius expressit, v. 373. ad 375. Ariadna fratris mortem quam amatoris se maluisse dicit, ac pro tanta in eum fide relictam se esse feris avibusque dilacerandam qveritur: Dido Nomadum Regum Libycae ac Tyriae gentis in se odium, deinde pudicitiae violatum nomen postremo mortem ipsam objicit v. 320. ad 323. Apud Catullum Ariadna Theseo objicit crudeles natales v. 152. ad 155. idem imitatur Virgilius v. 365 366. 367. Hactenus per negationem processit Virgilius, cum Catullus per interrogationes. Jam etiam interrogationibus utitur Virgilius v. 368. 369. 370. Apud Catullum Ariadne conqveritur, suum jam longè fugam arripuisse, v. 165. 166. Idem facit ap. Virg. Dido, v. 552. 583. Ap. Catull. Ariadne ontat nunquam advenisse Thesea, v. 167. ad 172. Dido id ipsum imitatur v. 657. 658. Catullus Ariadnam desperabundam inducit v. 172. ad. 183. Didonem etiam Virgilius v. 534. ad 547. Catullus tandem Ariadnam ad diras &execrationes perducit, v: 184. ad 197. Hunc locum Virgilius copiosissimè ac splendidissimè imitatus est, Apostrophen faciens ad Solem &Hecaten. Patetex illis, qvae adduximus, qvalis Virgilio in imitando fuerit ratio. Adeò presso enim pede secutus est Catullum, ut harum literarum imperitum esse oporteat, qui haec non sentiat. Mutavit interim ordinem, qvem Catullus observavit, &dialogismis cum Anna sorore interjectis fusiùs traxit orationem Didonis. In historia quoque recensenda longior est Virgilius; sed ita ille expressit Catullum, ut, qui Catulliana post haec Virgiliana leget, jam non inveniat, qvod ipsi magnopere placeat. Ille enim adjectione figurarum vivacium, argumentorum patheticorum, dictione quoque ipsa, quae horridior paulum est apud Catullum, adeo omnes numeros absolvit, ut vix ab humano ingenio aliquid addi posse videatur. Aliud illustre imitationis exemplum, quo Horatius Virgilium expressit, notavit Bernardinus Parthenius in eleganti libro Italica lingua scripto Del. la Imitatione Poëtica lib. 1. p. 18. seqq. ubi monstrat, quomodo Horatius jam dilatârit, jam contraxerit Virgilii locum Georg. II. libro extremo in Epod. 2. de laudibus vitae rusticae. Quod exemplum idem Autor repetiit in elegantissimo Commentario suo super Horatium, illo loco, quo nemo accuratiùs ostendit artificium Poeticum Initium plane idem est. Virgilius sic: O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas! Horatius: Beatus ille, qui procul negotiis &c. Virgilius significaturus, solutum esse omni cupiditate, omni ambitione, omni metu &periculo, agricolas, sic scripsit: qvibus ipsa procul discordibus armis