Latin
DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 532-2
Unproofread scanNot analysed yet
cujus extant in Virgilium paraphrases; &Lubinum, cujus extant in Horat. paraphrases, videbit varietatem dilatationum. Nos hîc aliud exemplum paraphraseos poëticae ejusdem Odae Horatianae dabimus, quae insignis admodum est, ex Jac. Wallii, Poëtae nitidissimi, Poëmatibus, ex qua patebit mira illa foecunditas locorum ex adjunctis, genere &specie, ex toto &partibus, quibus prae caeteris utuntur Poetae; ut multis exemplis demonstravit Bern. Parthenius in libro suo de imitatione Poëtica. Primus versus apud Horat. est: Beatus ille, qvi procul negotiis Ut prisca gens mortalium. Vide, quàm eleganter primum illum versum Wallius ampliavit ex loco generis &speciei, adjectis poëtismis. Secundum autem versum in parenthesi positum, rejicit ad alium locum. Sic verò ille: Felix