Latin
DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 541-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc illustre est exemplum paraphraseos poëticae. Ex quo patet mira illa foecunditas locorum, quae sunt è conjunctis, adjunctis, antecedentibus, consequentibus, toto, partibus, genere &speciebus, indefiniti &definiti. Quibus omnibus si quis jungat phrasin elegantem poeticam, metaphoras vivaces, poetismos, fabularum allusiones, nunquam in talibus argumentis sterilis deprehendetur. Et hoc sibi exercitium continuum quis velit, si in carmine proficere velit; imo &ad solutam orationem labor iste proderit, modo quis differentiam poeticae &oratoriae dictionis probe observet. Plura sunt exempla apud eundem Auctorem tam nit darum paraphrasium. Reperiuntur &apud Car: de la Rue Poetam Gallum in er Idyllia ejus paraphrases plane his similes, ac elegantissimae omnino, quales in exemplum poni debent Poctices tironibus. Subjungemus huic paraphrasi longiori, strictiorem nostram, quâ eandem in Elegiam transfudimus. Felix o nimium felix, quicunque relicta Urbe procul curis tempora liber agit; Quique vetustorum lato de more Quiritum Exercet bobus rura patorna suis. Qui sibi non magnas injusto foenere quarit Ipse, nec immensofoenore limat opes. Nen illi dulces rumpent fora classica somnos, luFfff