Latin
DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 544
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt queis pulverei rident certamina Circi,
Vt virides palmas, munera pulchra ferant.
Hunc si Romulidae multis insignibus ornent.
Non pascanttituli, &nomina vanajuvent.
Illum foecundis si messibus horrea rumpant
Et patrios nitido vomere findat agros.
Quicquia agas, studiis nunquam dimoveris istis,
Attalicas quanquam sis dare promptus opes.
Navibus ut vasti pavidus secet aequora ponti
Committens dubiis lutra ferenda notis;
Per mare velivolum placida cum navigat aura,
Tum sibi mercator plaudit opesque parat.
Sed cum tempestas se toto turbida coelo
Explicat, inque undis fracta carina natat,
Toedia tum subeunt vitae non vana prioris,
Quaesitas pelago spernit &odie opes.
Rura beata vocat, felices rure colonos;
Si dederis illi littus, arare velit.
Cumque silent venti, discussaque nubila coelo,
Mox quassas reficit sedulus ille rates.
Fortunae veteres animo censusque recurrunt,
Et miser esse noquit, pauperiemque pati.
Est, qui nec veterie contemnit pocula vini,
Atque diesmultos saepebibendo trahit:
Seu viridi patulae sedeat sub tegmine fagi,
Sen penes irriguas ille recumbat aquas.
Multos castra juvant, &coeci pralia Martis,
Arma. enses, litui, tympana, pila; tubae;
Bella illis animos &cades pectora pascunt,
Queis matres tenerae, queis doluere nurus,
Pervolitat sylvas venator &horrida tesqua,
Non inhibent noctes, frigora, turbo, nives.
Seun ille aeri pedi cava tendat retia cervo;
Seu populatorem sternat anhelus aprum.
Me miscent superis doctorum proemia laurus,
Et nemor a &nymphae me Satyrique juvant,
His ego commistus vulgi commercia sperno,
Dum mihi castalidum sacra foresque patent.
Si mihi se faciles Clio, Polyhymnia prabent,
Argutaque dabunt carpere fila lyra.