# Polyhistor. Vol. 1 547

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 547. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/547
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/547

liberiori uti calamo poteris in Odis & Elegiis, sumendo theses, quas ductu quidem argumentorum Oratoriorum tractabis, sed modo tamen poëtico & singulari quodam ornatu, quem semper carmen prae oratione solutâ requirit; de quo postea dicemus. Procedit illa imitatio etiam in ipsis inventionibus; ubi tamen cum modestiâ & judicio versandum est, ne quid aliis sublegere videamur. Possunt enim inventiones ex aliis facile excogitari, manuducente nos quodam vel metaphorâ, vel sententia, Exemplum talis imitationis in Epigrammate invenias apud Laurentium Niendallum in Poëmatibus suis. Scripserat Muretus in Poëmatibus suis juvenilibus hoc Epigramma: Sutor es & pistor, lanius, lenoqui coquusque, Mercatorquebonus, causidicusque bonus. Ti tamen in tota non est mendicior urbe, Nec quem panpertas arctius agra premat. Dic agedum, qui fit (nam res est mira corelli) Cum tot res facias, rem facere nt nequeas. Retinuit Niendalius, dissimulato tamen autore, inventionem & vim acuminis; sed antecedens seu protasin hujus Epigrammatis Niendalius per ut penè nimius illa in re sit. σρίσληψν multarum specierum dilatat, Nosti biandisona Philerge canna, Incautas trahere in plagas volucres: Nosti squammigeros aculcatis Hamis fallere, cassibusque pisces. Nosti pinsere, navigare nosti; Nosti pingere, literasque nosti. Nosti, quod neva nupta cum marito Novit

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
