Latin
549
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 549-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ex illis, quae prolixe adduximus, facile patet, quae in conscribendo carmine praxis institui possit. Prout jam igitur varia carminum genera sunt, ita varie instituenda inventio, dispositio &elocutio. Integri Poëmatis Epici dispositio eleganter à Mambruno in Epopoeia, &Masenio in Palaestra Eloquentiae ligatae praefigurata est; qui de eo legi possunt. Nos huic rei hic immorandum non putamus, cum nemo facile integra poemata scripturus sit. Quare in minora illa carmina potius industriam nostram convertemus. Et in Heroico genere habemus primo Eclogas, deinde carmina encomiastica minora, in varias occasiones concepta. Quod ad Eclogas attinet, etiam illae super certo arguGggg argumento generis Demonstrativi scriptae. Nam vel gratulamur in illis, vel dolemus, vel simile quidpiam facimus, interveniente Dialogismo, qui pro ratione personarum colloquentium institui debet. Argumenta verò in illis debent esse humilia, rustica, pastoritia, &per alle gorias tales ad argumentum princeps applicata. Id tamen probe notandum est, formulas colloquentium poeticas singulari studio notari debere. Quâ in re praeire possunt illae Locor. Communium dialogisticorum ideae, quas suppeditavit Starckius, Isagogae suae Epistolicae adjectas.