Latin
557
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 557-2
Unproofread scanNot analysed yet
His sententiis elegans illa oda comprehendi potest. Quae ad ornatum pertinent, seorsim observentur: elegantes phrases, significantia epitheta, variationes pulchrae. Vel unum lactis nomen saepe περιφράζει. Jam enim vocat pocula innocentia, laticem candidum, bonum liquorem, dulcem rorem nectar, molle poculum, succum vividum, torem vitalem, delicatum nectar, imbrem divinum, liquores almos. Methaphorae illustriores, fictiones, comparationes notari itidem debent. Quod si in reliquis Poëmatibus majoribus concinnandis eadem ratione usus fueris, facili negotio ad carmenscribendum te praeparabis. Exemplis enim aliorum nos ipsos instruimus. FINIS.