# Polyhistor. Vol. 1 56

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE MANUSCRIPTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/56

At in eodem versu qvomodo πεινδοι & κῶλα distinguerentur, Aristophanes invenit, & notas ad haec intervalla signanda commentus est. Tres fuere: τιλεία στιγμὴ, ὑποστιγαὴ & μέση. Primam propniè vocarunt DISTINCTIONEM Latini, secundam SUBDISTINCTIONEM, tertiam MEDIANAM. Teλεία στεγμὴ punctum erat, quod collocabatur in capite vel apice ultimi elementi, in quo periodus desinebat. ὑπσστιγμὴ in imâ literae parte ponebatur, ἡ μέση στιγμὴ ad mediam partem. Totidem igitur fuere puncta: sed pro situ aliter atque aliter valentia. Puncta igitur nostra singularia & virgulae, & duo puncta veteribus prorsus ignorata fuere. Punctis singulis tota distinctio & subdistinctio librorum constabat, tam apud Latinos, quam apud Graecos. Nam illi ab istis sumsere. Τελδα στιγμὴ id est punctum in apice literae collocatum absolvebat sententiam, ἐπαρτίζει ἀεὶ τὴν διάνοιαν; & respondet planè nostro puncto. Reliquae duae subdistinctiones punctis etiam singulis notabantur, uno ad literam mediam ultimae dictionis, altero ad imam partem locato. Hae ostendebaut non integratam esse sententiam, sed adhuc manere suspensam, cum aliquâ tamen differentiâ τῆς μέσης σττγμῆς & ὑποστιγμῆς, qvam etiam alicubi, ὑποτολεῖαν στγμὴν vocatam ostendi. De μέση tradunt Technologi Graeei Geκ ἀπαρτίζειν γὴν διάνοιαν, ἀλλʼ ἀναπαύειν ἐν καιρῷ τὸ πνεῦμα. De ὑποστιγμῆ sive subdistinctione notant σσκ ἀ καρτίζειν eamὴν διάνοιαν, sed ostendere τοῦ μέλλοντος ειρῆαθ ἀφιέναι ἥρεμον τοῦ πνεύματος ὡς ὀξὺ τὸ λοιπον ὅπερ τοῦ λόγου τηρρίη. In veteri inscriptione Smyrneorum Arundelliani marmoris sine ulla distinctione & subdistinctione, una ac perpetuâ serie dictiones omnes inter se cohaerent: qvod & in aliis antiqvis Graecis inscriptionibus passim invenire est, qvae & sine accentibus scribuntur. Et certum est ad hunc planè modum otiam libros ipsos scribi solitos, idque diu observatum post repertos accentus & distinctiones. Ab antiquariis secundum antiquas rationes scribebantur nempe sine accentu ullo & sine ullâ distinctione. Postea Grammatici, qvi eos emendabant & conferebant cum antiquioribus & emendatioribus codicibus, non solùm si quid erat titubatum à librariis, corrigebant, sed etiam accentus apponebant, & distinctiones. Vidi libros vetustissimos, in qvibus apparebat planè scripturam esse ab antiquiore manu, quam accentus. Nec secus fuit apud Latinos; Qvod colligere possumus ex vitâ Valerii Prohi Grammatici apud Suetonium, qvi de eo ita scribit: Multaque exemplaria contracta emendare ac distinguere & adnotare curavit, huic soli nec alii praeterea Grammatices parti deditus: Ubi nides eos Grammaticos, qui libros autorum emendabant, etiam distinguere eosdem solitos, id est distinctiones & subdistinctiones apponere. Qvod Graecidicunt Critici σέξαι. Graecis Criticis hunc eundem fuisse morem possem probare Epigrammate Graeco, qvod nunc non occurrit, nec etiam quaerendo est. Duplex, ut in pauca rem contraham, distinguendi ratio fuit, quâ voces singulae invicem separabantur, & quam periodi & cola. Antiquissima exemplaria neutram habent, neque apud Graecos neque apud Latinos. Tales hodie paucissimi reperiuntur. Nam plurimi qui uncialibus & capitalibus literis scripti sunt, voces invicem habent distinctas. Quosdam tamen vidi, qui nullam fermè vocum distinctionem ostendebant. Et nisi fallor talis est MS. Livius Puteanorum.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
