# Polyhistor. Vol. 1 57

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE MANUSCRIPTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/57

At in illis qui rotundiore & minutiore charactere exarati reperiuntur, ferè semper dictiones omnes distinctae inter se apparent: sententiae verò absolutae solis punctis, hoc est τελείαις στιγμαις, rarae in iis occurrunt subdistinctiones, quas tamen adhibere antiquitus solitos, & Ciceronis quidem aevo, patet ex Asconii Pediani in Verrinas notis. Orientales, ut Hebrai Syri & Arabes, voces distinguere soliti sunt, quia literas habent vocum finales, aliâ forma, quam quibus principia & prima notata sunt. Addo nonnulla quibus dignosci possit antiquitas exemplarium manu exaratorum. Si quibus in libris MSS. diphthongus reperiatur Ae duabus literis, non in unam coalitis, sed separatis, expressa ad hunc modum AE, aut ac, scias codices illos & vetustos esse inprimis & fideli manu confectos. Si aliter efficta occurrat, aut per unam literam ex duabus conflatam, aut per unicum E, cui nota supposita sit, hoc modoę. qui primo modo scripti sunt, paulo majorem vetustatem redolent: qui secundo, ad infimum seculum relegari debent. Literae capitales non semper indicium habent majoris vetustatis. Nam & minores characteres & verè Romani, rotundiore formâ expressi, saepe summam prae se ferunt ὀρχαιότητα. Sunt & literae quae vocantur LONGOBARDICAE, quarum usus fuit circa Justiniani aevum, quibus multos libros olim vidi conscriptos eosque emendatissimos. Haecego plenius hic adducere volui, cum ad MStorum antiquitatem deprehendendam facerent. Fuit vero illa singularis MStorum indagandorum cura, tempore παλιγτενεσίας literariae, ut eanciscerentur codices emendatissimos, è qvibus Typographiae beneficio in lucem ederent. Erasmus in his omnem lapidem movit, qvi in vetustis libris producendis, nec sumptui pepercit, nec studio. Qvare ad Collegium Canonicorum Metensium, qvi instructissimam tum omnis generis Manuscriptis Bibliothecam habuerunt. lib. 10. Epistolâ 4. scribit: Quoniam ex evangelicâ lege jubemur suum quisque talentum sic in usum publicum conferre, ut usuram approbet, qui sortem credidit, ego studium meum ad hoc appuli, ut vetustissimos autores aut in lucem eruam, & à blattis tineisque vindicem, aut de pravatos emendem. Etenim ut gravis est jactura nobis interire, quod tantis vigiliis summi viri prodiderunt: ita non exstare videtur, quod extat sic mendis undique conspurcatum, ut nec legi possit, nec intelligi. Nec dubito quin Vestra quoque Pietas publicae faveat utilitati, nihilque minus probet, quam canem illum praesepi incubantem, de quo est in Graecorum proverbiis, praesertim cum ita liceat illam utilitatem aliis communem facere, ut nobis nihil deteratur. Extat & Leonardi Aretini ad Poggium epistola qvâ illum invitat ad libros MStos indagandos. Hic cum Quintilanum illi integrum promisisset, exclamat: O lucrum ingens, insperatum gaudium! Ego Te Marce Fabi, totum integrum quando aspiciam! & quantus Tu mihi tunc eris! quem ego quamvis lacerum crudeliter ora, manusque ambas populataque tempora, raptis auribus & truncas inhon esto vulnere nares, tamen in deliciis habebam. Oro Te, Poggi, fac. me quam citò hujus desiderii compotem, ut si quid humanitus impendeat, hunc prius viderim, quam è vitâ discedam.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
