Latin
DE MANUSCRIPTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 58
Unproofread scanNot analysed yet
Quintilianus Rhetoricae pater &oratoriae magister ejusmodi est, ut cum Tu illum diuturno ac ferreo barbarorum carcere liberatum huc miseris, omnes Hetruria populi gratulatum concurrere debeant. Hos ille triumphos agit in unius Qvintiliani MSto codice, atque iste temporum illorum ardor fuit, ut per omnes Bibliothecarum recessus antiqvi isti autores conqvirerentur, etsi non sine magnâ difficultate &molestiis. Nam, qvi eos custodiebant, Monachi ut thesauros sibi servabant. qvod non parum lucri ex eorum descriptione haberent; ut variis artibus ad extrahendos è claustris suis captivos opus fuerit. Videatur de his copiose Lomeierus Tr. de Bibliothecis cap. 9. sect. 2. ubi multa de libris antiqvis, qvomodo illi virorum doctorum industriâ in lucem protracti fuerint. Exstant etiam de difficultate Typographorum graves virorum doctorum qverelae. Videatur Petri Victorii ad Camerarium eâ de re epistola, qvae prima est libri primi epistolarum ad Germanos scriptarum. Non est tamen qvod succenseamus Monachis, qvorum beneficio servati fuerunt codices. Etsi enim illi barbari, &qvibusdam ob male tractatos codices &morositatem vapulent, tamen vel ideo ignoscendum illis est, qvod absqve eorum superstitiosâ custodiâ tot antiqvi autores pessum ivissent. Utinam ad communem utilitatem conspirarent, qvi MSta possident, vel Principes &Respublicae, vel privati, &vel notitiam eorum publico bono non inviderent. Multae latitant ignoratae saepè ipsis possessoribus opes, qvarum obtinendarum nulla spes superest. Qvi in Bibliothecis publicis habentur codices, illi à qvibusdam singularibus libris notati sunt. Laudabilem eâ in re operam posuit Possevinus, qvi Catalogos MStorum Graecorum &Latinorum ad res sacras pertinentium Apparatui sacro subjecit: utinam &coeterorum titulos consignasset. Labbeus simili ratione Novam Bibliothecam MStorum librorum, sive specimen antiqvarum lectionum Latinarum &Graecarum Parisiis An. 1653. edidit, qvâ non Theologi solùm, sed &aliarum disciplinarum scriptores inediti continentur. Sed ille Bibliothecam Regiam coeterasque Gallicas praecipuè in hunc usum adhibuit. Manuscriptorum historiam, qvatenus illa ex Cataiogis patet, Theophilus Spitzelius in dissertatione praeliminari, qvam praemisit sacris Bibliothecarum illustrium arcanis retectis, libro Aug. Vindelic. An. 1668. edito, diligenter perseqvitur. Hic ostendit, qvomodo ex omnibus Catalogis cognitis Manuscripta Theologica, passim in Bibliothecis Europae latitantia, congerenda, ejusqve specimen aliqvod affert. Similem laborem in coeteris scientiis &Facultatibus promittit. Sed nec omnes Catalogos ad manum habuit, nec Bibliothecas vidit, qvod necessarium est illi, qvi tale opus molitur. Ludovicus qvoque Jacobus multos in Collegiis &Coenobiis restare MStos codices testatur, qvi omnes perlustrandi essent, &in hunc censum referendi. Johannes Baptista Caponus referente Gregorio Leti notitiam MStorum medicorum totius Orbis, in qvocunqve idiomate, promisit. Susceperat &Hieronymus Welschius teste Schrockio hunc de Manuscriptis Medicis ex Catalogis Bibliothecarum editis &ineditis laborem; "Cui ille qvidem manum admovit, sed &hunc fata intercepere. Laudandus inprimis est Senatus Augustanus, qvi Bibliothecae suae celebratissimae Catalogum non edi tantùm aliqvoties curavit; sed &MStos codices.