Latin
DE MANUSCRIPTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 61
Unproofread scanNot analysed yet
Magnus talium librorum numerus in exqvisitissimâ illâ Nicolai Heinsii Bibliothecâ fuit, cujus Catalogus vel ideo aestimari viris doctis debet, qvanqvam &aliis optimis scriptoribus affluat. Sunt &in Catalogo Bibliothecae Goësianae nuperrimè venditae ejusdem generis libri non pauci. Tertium à veris illis Manuscriptis Codicibus locum occupant illi libri, qvi primum è MStis emendatis antiqvioribus, à peritissimis Typographis, curantibus viris doctis, sunt editi, qvi magnam proinde fidem in variis lectionibus decidendis, &emendationibus corruptorum locorum habent. In his numerantur autores, qvi Romae ab Aldo Pio Manutio, Florentiae à Juntis, in Galliis à Stephanis, qvorum vitae &res à Johanne ab Ameloven descriptae, à Sebastiano Gryphio, cui Scaliger libros de causis latinae linguae dedicavit, in Germaniâ à Frobenio, Oporino, Commelino &c. in lucem dati sunt. Nam celebrium Typographorum eadem esse notitia debet, qvae Virorum doctorum. Diligentissimus in horum Typographorum notitiâ delineandâ fuit Bailletus in Judiciis doctorum part. 1. tom. 2. ubi multa de illis occurrunt, non adeo vulgo cognita Solent &à viris doctis scribi libri, qvibus illi per totum vitae suae spatium insudarunt, qvi, cum Editores nancisci non potuerint, saepè aliis foetus suos relinquunt, qvi suam alieno fundo famam inaedificant, modò non cum muribus &blattis illis certandum, aut ad salsamentarios &myropolas relegentur. MSta recentiora vocari possunt. Dici non potest, qvanta bonis literis calamitas ex eo nascatur, ac sunt profectò infelices vocandi illi viri docti, qvi non sibi serunt, sed aliis, ac nullos è suis laboribus fructus capiunt. Eorum aliqvi jam absoluti sunt, aliqvi imperfecti. Hiplerumqve, vel aliis in praedam cedunt, vel ut inutiles chartae abjiciuntur. Illi nonnunqvam hâc fortunâ fruuntur, ut Bibliothecis opulentiorum recepti, qvasi in tumulo recondantur, aut altero demum seculo in lucem mittantur. Qvi jam anteà famam scriptis editis occuparunt, in postumis qvoqve illam retinent, ut aliqvando Typographum ad editionem provocent, si in peritos heredes inciderint. Qvanqvam &,qvae praesidio fama est, interdum impedimento est: allicit enim praedones &plagiarios, vel saltem cupiditatem insani possessoris auget, ut suum sibi thesaurum sanctiùs servet. Habent &illi in MStis locum &à rei Bibliothecariae peritis magno conqviri studio debent. Ac publicè sanê interesset, si ipse Magistratus γῶν ἀνεκδότων curam in viris doctis susciperet, ut orbae prolis: Ita non interciderent &ab oblivione vindicarentur praestantissimarum rerum thesauri, &plagiarii ab illis arcerentur. Legi de illis Vitarum &Elogiorum scriptores debent, qvi plerumque cum editis inedita qvoque notare solent. Excerpenda illa sunt &seorsim notanda: Fieri enim interdum potest, ut in he redes eorum primos, secundos, tertios, vel casu aliqvo, vel diligenti inqvisitione incidamus, unde acqvirere nobis illa possimus. Integram deperditorum librorum historiam promisit Ferretus, ut suprà à nobis dictum est; sed vereor, ne &ipsa olim inter deperditos libros recenseatur. Vide qvae de postumis libris habet Bailletus in libro de Judic. doctor. tom. 1 part. 2. cap. 9. pag. 390. &seqq. Bibliothecam penè integram sola Welschii scripta inedita &affecta conficerent.