Latin
65
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
consularis Francofurti ad Moenum, in qvâ CXVI. volumina rerum Germanicarum collecta fuerint: Qvo thesauro praecipue motum Cardinalem Mazarinium existimat, ut sedecim mille florenos pro illâ obtulerit, neque tamen pro illo pretio eam impetrare potuerit. De eorum scriptorum copiâ in Bibliothecâ Puteani &Pinelli jam supra diximus. Enumeravimus hactenus scripta illa, qvae MStis veris accenseri solent, qvorum utilitas qvibusdam major esse videtur, qvam ipsorum Manuscriptorum. Conringius certè, ut jam supra diximus, non vult inter perfectissimae Bibliothecae notas haberi, si numero MStorum vincat. Neque negari sanè potest, ex cujusque scopo &fine spectandam Bibliothecam. Privatus sibi pro suo genio &indole eam format. Publica ad usum communem instrui debet. Etsi verò &editi libri optimi hic abesse non debent, tamen &facilior eorum copia, qvam MStorum est: &vero in eô maxime Bibliothecas publicas prospicere privatorum indigentiae aeqvum est, ut subministrent illa, qvae ipsi aliunde non facilè deproment. In his ergo rarioribus principem locum sibi vendicant Manuscripta, qvae, qvò antiqviora, eo sunt meliora, sive jam tum typis illa vulgata sint, sive hactenus ἀνεκδοτα, qvae majoris pretii sunt. Sed tamen nec illorum nullus usus est, ut jam supra exemplo declaravimus. Etsi enim Conringius cum Toleto Fulvium Ursinum ridet imane pretium MSto antiqvissimo Terentii, sed tamen alicubi vitiose scripto, statuentem, de qvo locum è Jan. Nic. Erythraeo producit: non tamen adeo absurdè hâc in re sensit Ursinus. Qvanqvam enim accuratiùs nunc in nonnulla Terentiiloca inqvisitum sit, aliorum codicum collatione; tamen, si antiqvitas sua codici constat, plura è tali codice, tum, qvae ad intellectum Autoris, tum, qvae ad scripturam pertinent, disci possunt, qvae in aliorum codicum lectione magnam nobis lucem accendent. Multum enim inse reconditi habet ille antiqvitatis genius, atque ubi minimè credis, ex ipsis suis tenebris lucem aliqvam spargit.