Latin
66.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 66.5
Unproofread scanNot analysed yet
)Aprosius Vaticanae Bibliothecae &Barbarinae MSta consignavit, teste Gregor. Let. Ital. regn. part. 4. pag. 399. Huic Vindobonensis subjungi debet, praesertim postqvam Budensis Bipliothecae reliqviae in illam collatae. Vixisset Lambecius, illius Bibliothecae MSta in publicam lucem protulisset. In Hispanicis Bibliothecis multa supersunt MSta; sed ut Dracones opibus suis incubant, neque tamen iis uti vel possunt vel volunt. Incendio Bibliothecae Scorialensis plurima, ut puto, perierunt. De Angliae Bibliothecis Georg. Richterus in Epistolâ ad Arnoldum scribit: Novi &expertus sum ipse, qvales &quantos viros in re literariâ, qvales Bibliothecas, qvalia Manuscripta natio ista habeat. Christophorus vero Arnoldi ita ad Richter. (in Epistolis Richterianis p. 485.) scribit: In Academia Cantabrigiensi Abr. Whelocus Arab. atque Anglo-Saxon.