# Polyhistor. Vol. 1 7

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/7

ad Antvverpianum illum scriptâ, utrumque probè distinguit: Janus Wouwerius, inquit, cognominis tuus, si non Gentilis, quam bona tecum foederatio! Optimum par nec vel Dii dederint magis ex usu aut Voto. Modestiam & probitatem in eò adolescente semper amavi, & vidi primùm (Hamburgi id fuit, ante annos novem) unà laudatum illam indolemivi. Vivat, crescat, & lampada à nobis in hoc cursu jam fessis accipiat: me libenter & judicia tradente. Fuit verò noster ille Hamburgi natus, Patre Nicolao, ob persecutiones in Religione è Belgio profugo, Antvverpiani illius, ut rectè putat Lipsius, Gentilis, illustri Baronum stirpe oriundus. Ant vverpianus verò ille est, apud quem Lipsius Bibliothecam & scripta sua testamento, usque dum adolesceret heres, deponijussit, teste Auberto Miraeo in Elogio Lipsii Alterum, quod monendum duxi, est, de plagii suspicione, qua per summam injuriam & invidiam oneratus vir optimus à Maussaco, Germanus à Gallo, est: qui &, cum ejusdem argumenti librum editurus esset, Casaubono omnem hunc laborem subreptum ait: quem tamen ipse Casaubonus, non dissimulaturus hanc sibi factam injuriam, ab isto crimine liberat Testimonia illa innocentiae ejus legas apud Cl: Thomasium licet in praesatione repetitae Editionis. Ex invidiâ profectum hoc Maussaci judicium Martinus Schockius Confutatione Fab. Hamel. p. 2. c. 4. existimat. Ex ipso autem VVouvverio multa cepisse, suppresso ejus nomine, Vossium etiam Schokius loco laudato, & Joannes Jonssius lib. I.de script. Hist: Phil. c. 10. p. 49. testatur. Multa hic à nobis de vastitate πολυμαθηίας dici poterant, verùm cum illud toto libro à VVouvverio actum sit, illuc Lectorem remittimus. Legi & super hoc argumento potest, imò debet, Guilielmus Budaeus, Vir illustris, consiliarius regius, & libellorum supplicum Magister, in libris de Philologiâ, quos Henrico Aureliensi & Carolo Angolismensi, Regis filiis, inscribit: ubi de studii hujus amplitudine & dignitate multa agit, & instituto quasi cum Rege colloquio illum hortatur, ut studia haec, Regno suo splendorem conciliatura, ornanda suscipiat, Viros illa profitentes praemis afficiat, magistratum, honores ac sacerdotia illis tribuat Non destituit facundum ac illustrem Patronum, ipsumque libellorum supplicum Magistrum, Philologiae causam agentem optatus successus Apud nullam enim nationem honoratiore loco illi fuere, quae exempla hodieque perdurant. Excitata hinc optima fuere semper ingenia, quorum tam uberem messem nulla gens alia dedit. Agit hanc inter coeteros πολυμαθίας causam Ludovicus Cresollius Jesuita, Vir alioquin doctissimus, in Gratiarum actione pro Collegio Societatis Jesu instaurato, qvae Vacationibus autumnalibus subnectitur; sed ita agit, ut insanam in Melanchthonem, ut πολυμαθείας hostem, calumniam spargat. Qvâ nihil insulsius ac impudentius fingi potest, cùm nemo inter eruditos sit, qvi Melanchthonem Germaniae praeceptorem & verum πολυμαθείας parentem ignorare possit. Vocat pag. 46.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
