Latin
72.4 to 72.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 72.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Bodini, ex opere ejus MSto &usque adhuc ἀνεκὸδτω de abditis rerum sublimium arcanis. Ille hanc ἐυτυχίαν habuit, ut, qvod alii tot laboribus &sumptibus qvaesiverunt, illi ultrò in manus incideret. Nam duplex horum Dialogorum exemplar obtigit; qvorum alterum eas antiqvitatis notas habuit, utex primis Bodiniani operis apographis esse nullus ipse ambigat, olim ex Bibliothecâ Guliemi Laud Archiępiscopi Cantuariensis magno aere redemptum; Alterum verò recentius ante XX. cum haec scriberet, annos è codice Patini festinanti manu descriptum: qvod tamen non rarò lacunis Anglici codicis supplendis, &emaculandis librarii vitiis utiliter adhiberi potuit. Liber autem ita inscrivitur: Colloquium Heptaplomeres de abditis rerum sublimium arcanis. Ἐπταπλομεοὲς inscriptum est, non, qvod in septem libros distributus esset, ut Sarravius existimavit; sed, qvod septem viros, Paulum Coronaeum Frid. Podamicum, Hier. Senamum, Diegum Toralbam, Ant. Curtium, Salomon. Barcassiam, &Octav. Fagnolam, operis inter se partitis, perpetuò confabulantes introduceret. Primo Pontificiorum, secundo Lutheranorum, tertio omnium sectarum, qvarto Naturalistarum, qvinto Calvinianorum, sexto Judaeorum, extremo denique Muhammedanorum causam tutandam commisit: Qvi omnes ita de fidei controversiis συζητοῦσιν, ut Christiani, sive Pont ficii, sive Lutherani, sive Calviniani, succumbant semper; reliqvi verò, inprimis Judaei &Naturalistae triumphent.