# Polyhistor. Vol. 1 72.4-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 72.4 to 72.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/72.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/72.4

Bodini, ex opere ejus MSto & usque adhuc ἀνεκὸδτω de abditis rerum sublimium arcanis. Ille hanc ἐυτυχίαν habuit, ut, qvod alii tot laboribus & sumptibus qvaesiverunt, illi ultrò in manus incideret. Nam duplex horum Dialogorum exemplar obtigit; qvorum alterum eas antiqvitatis notas habuit, utex primis Bodiniani operis apographis esse nullus ipse ambigat, olim ex Bibliothecâ Guliemi Laud Archiępiscopi Cantuariensis magno aere redemptum; Alterum verò recentius ante XX. cum haec scriberet, annos è codice Patini festinanti manu descriptum: qvod tamen non rarò lacunis Anglici codicis supplendis, & emaculandis librarii vitiis utiliter adhiberi potuit. Liber autem ita inscrivitur: Colloquium Heptaplomeres de abditis rerum sublimium arcanis. Ἐπταπλομεοὲς inscriptum est, non, qvod in septem libros distributus esset, ut Sarravius existimavit; sed, qvod septem viros, Paulum Coronaeum Frid. Podamicum, Hier. Senamum, Diegum Toralbam, Ant. Curtium, Salomon. Barcassiam, & Octav. Fagnolam, operis inter se partitis, perpetuò confabulantes introduceret. Primo Pontificiorum, secundo Lutheranorum, tertio omnium sectarum, qvarto Naturalistarum, qvinto Calvinianorum, sexto Judaeorum, extremo denique Muhammedanorum causam tutandam commisit: Qvi omnes ita de fidei controversiis συζητοῦσιν, ut Christiani, sive Pont ficii, sive Lutherani, sive Calviniani, succumbant semper; reliqvi verò, inprimis Judaei & Naturalistae triumphent.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
