Latin
DE LIBRIS DAMNATIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 76
Unproofread scanNot analysed yet
Et hi tamen naturae secretioribus adminiculis instructi multa vulgo miracula visa perpetrarunt. Vidi &indolui hujus criminis reos peractos viros innocentissimos, qui de pulvere sympathetico aliisque occultioribus naturae operationibus idealibus, quales infinitae sunt illis semper pueris nunquam animadvertendae, quaedam liberiùs scripserunt. Multos ab hoc crimine defendit peculiari libro Gabriel Naudaeus. Nos de illis suo loco. Damnari quoque sacrâ censurâ solent Haereticorum libri, aut quae in libris heterodoxa &haeretica videntur. Inprimis hîc Romanis addicti sacris operosi sunt: Tot enim indices expurgatorios &librorum prohibitorum Catalogos habent. ut sibi ipsis obstent tricasque nectant; Nam &in suos animadvertunt iine causâ, si qui fortè Pontificiae potestatis praerogativam, aut ejus infallibitatem leviter tangant, aut Ecclesiae Gallicanae libertatem tueantur, de quo praecipuè Bailletus in Judic. Doctor. tom. 2. part. 1. n. 77. queritur: Ubi Catalogos illos, qui jam à Concilio, jam à Pontificibus, jam à Rege Hispaniae aliisque, confecti sunt, ordine recenset. Scilicet, ut partium studia ubique regnant, ita &in his rebus, in quibus non eadem omnibus mens &sensus est, prout affectu aliquo ducuntur Censores, decretoria aliqua sententia pronunciatur. Ipse tamen Bailletus non multum hâc suâ operâ proficere Censores fatetur. E nostris errores &defectus horum catalogorumnuper singulari libro detexit Daniel Francus, quem super hoc argumento legere operae pretium erit. Post illa, quae adversus fidem sunt, meritò censurae subjiciuntur, quae contra bonos mores. In his primò sunt obscoena, quae laedere teneros animos ac veneno inficere possunt: Qvo nomine omnes illi flagitiosi libri praecipuè notantur, qui sacra Aphrodisia impudico calamo depingunt, quales Graecia olim libros magno numero dedit, quorum tamen facilis felixque jactura est. Inter obscoenos nostri temporis familiam ducit Satyra Sotadica Aloysiae Sygaeae adscripta. Pessimus &flamis dignus liber, nisi quod elegantiâ latinae linguae sordes suas ornet. Moneo hic, nequam fuisse hominem, qui Aloysiae Sygaeae &Meursio illum librum adscripsit: omnia illa conficta esse puto. Liber ille, me judice, planè novus est, &ab impuro homine scriptus, qui ut à se amoliretur crimen, feminae innocentissimae &castissimae illud imposuit, &Meursium hominem doctum in criminis societatem perduxit. Aloysia Sygaea nobilis fuit femina, &illustri ex gente apud Hispanos, cujus cum singulari castitatis laude meminit Nicolaus Antonius in pulcherrimo opere Bibliothecae Hispanicae: ubi cum omnia diligentissimè recenset, ne γρὺ quidem de hoc scripto memorat, ut certè memorare debuisset, si extitisset tum libellus ille, seu vero seu falso ejus nomine cognitus: Famam enim ejus procul dubio vindicasset; &perquiruntur ab ipso MSti libri omnes Autorum Hispanorum magnâ diligentiâ. Eruditissima illa fuit, ac amplissimum ejus elogium habet Joannes Vasaeus in Chronico Hispanico. cap. 9. Andreas Resendius in Epistola ad