Latin
CAPUT
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 8
Unproofread scanNot analysed yet
auos musteae factionis antesignanos, &veluti par gladiatorum Carolostadium &Melanchthonem, qui primùm spargere in circulis atque in coetu adolescentum coeperint doctrinarum cognitionem plus obesse, quàm commodi afferre ad religionem tuendam. Ex his, ait porrò, ut exemplum potentius foret ad persuadendum, quàm Oratio, derepentè, tanquam Circeô poculô ebibitô, alterum factum esse colonum, alterum pistorem, ut ejusdem esse farinae cognoscerentur. Manifesta haec hominis phrenesis est de Melanchthone, qvi in luce Germaniae, in florentissimâ Academiâ, cum magnâ nominis sui famâ &gloriâ vivebat, tàm horribilia &risu digna mendacia spargentis. Qvid Meianchthoni cum Carolostadio, qvi nun qvam in partes ejus concessit? Qvis Melanchthonem unqvam pistorem somniavit, nisi Cresollius cum hâc suâ calumniâ in pistrinum relegandus? Id verò summè stultum est, qvod subjungit: magnam hinc in plerisqve Academiis solitudinem consecutam, &scholas penè omnes textu aranearum oppletas &vacuas siluisse: cùm illô tempore per Melanchthonis doctrinam verè florere scholae Germaniae coeperint. Huc aliqvi etiam τῆς ἐγκυκλοπαιδείας scriptores referrent. Nam cùm illi complexum scientiarum uno libro proponant, πολυμάθειαν vel solo illo titulo sibi vindicare posse videbuntur. Magna illorum librorum seges est, ab Autoribus profecta, qvibus, qvà principia, qvà ordinem, quot capita tot sensus sunt. De his in Polybistore Philosophico agetur pluribus. Sed &illi in vasto, qvod moliuntur, regno nimis arctè habitant, à verâ πολυμαθοίας gloriâ omninò arcendi. Quemadmodum enim eorum, qui maria &terras spatiosis itineribus pervagati sunt, longè major est peritia, quàm eorum, qui in chartis delineatas conspexerunt: Ita qui verè πολυμαθεῖς iis, qui non nisi ex illis scriptorculis sapiunt, minimè sunt comparandi. Multô minùs nomen hoc merentur, qui in Academiis, pessimo more, invento ad quaestum &decipiendam juventutem titulô, πανζοφιαν profitentur. Πάνζοφοι illi sunt, aliosqve πανζοφίαν docere volunt, qui per tres quatuorve disciplinas (nam mathematicae scientiae, Eloquentia, poësis, historia, rerum naturalium accuratior notitia in hunc censum non referuntur) volaticâ aliquâ percursatione stolidos tirones circumducunt: qui se totum sapientiae Oceanum his Doctoribus exhausisse opinantur. Publicâ coërceri lege hominum ille furor deberet: quibus magistris patentissima ad ignorantiam via sternitur: omnis solida doctrina evertitur: in cathedras, in forum, cruda studia propelluntur: pro Philosophis jejuni &strigosi terminorum Nomenclatores; pro Mercuriis stipites &trunci ubique in seculi nostri infamiam triumphant. CAP. II.