Latin
84
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 84
Unproofread scanNot analysed yet
Abiit ille curriculo, quo mittebatur, librum invenit, cui paucae quadam chartae fuere detractae; ac vili eum pretio redemit: tum subrogatis iis, quae deerant, ac pluribus etiam aliis adjectis, imprimendum pro suo curavit. Haec subiungit Erythraeuis, ab homine Barbosae amicissimo ejusque arcanorum omnium conscio accepimus. Alii ex variis scriptoribus quaedam furantur, ne statim deprehendi in furto possint, quorum maxima quidem pars est. Non possum, quin insigne hic exemplum afferam Thomasio non notatum, ut multa quidem adjungi possent. Edidit P. Stephanus Lambertus Villafanus Burgundo-Seqvanus è Soc. Jelu, &in Caesareo Madritensi collegio Eloquentiae Professor opera poëtica, in quibus pleraque ex aliis optimae notae poetis sunt congesta, sed ita, ut per lacinias hinc illinc petitas carmina sua quasi consueret. Ex levi eorum inspectione statim apparuit illa fraus. Nam ex Augustini Mascardi, elegantissimi Poëtae, sylvis, Passeratii poëmatibus &Emanuelis Thesauri Inscriptionibus pleraque compilata notavi: Quod argumento est, etiam caetera, quorum non illa notitia nunc est, furto alicunde subrepta. In epicediis Reg. Isabellae Borboniae pleraque excerptasunt è Mascardi Sylvarum lib. 3. de Rebus tristibus &è Deliciis Poëtarum Gallorum. Epicedia in funere Principis Hispaniae Balthasaris Caroli pleraque, imò omnia, è Mascardo consarcinata. Illud verò Epitaphium elegans, quod in Villafano p. 289 legitur, totidem verbis in Mascardo p. 135 legitur; nisi quod unam vocem mutaverit: Vix matutinum surgebat Caesaris astrum Lumine promittens uberiore diem: Ast immaturam obnubit mors pallida lucem, Nec sinit è medio vibret ut axe facem. O lucem sine luce brevem! vix Lucifer ortus Solem praeveniens Hesperus emoritur. Villafanum leguntur, è Passeratii poëmatibus, quae in Deliciis Quae p. 286. 287. apud Poëtarum Gallorum habentur, part. 3. p. 156. &. p. 171. aliquâ ex parte transscripta.