# Polyhistor. Vol. 1 85.1-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 85.1 to 85.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/85.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/85.1

Extat cujusdam de Opinione Oratio, quae praecipuâ parte è Barlaei oratione de Ente Rationis descripta est. Bertilii Canuti multae sunt in Epistolis è Lipsio, in Poëmatibus è Lotichio, laciniae. Novimus & è Vincentii Fabricii Poëmatibus nobili Poëtae Gallico aliqua acumina sublecta. Sed illa minutiora sunt, quam ut attendi debeant. Et tasu interdum talia eveniunt, quod singulari dissertatione de furtis Poëtarum ostendere voluit Menagius. Legi etiam potest super hoc argumento Stephiani Forcatuli Dialogus festivissimus, cuititulus Prometheus, sive de raptu animorum, ubi alienae inventionis praedones & ineptos imitatores reprehendit. Malè tamen habere Viros doctos illae depraedationes solent, si rerum suarum sint tenaciores. JC. Scaliger, cum à meretriculâ CCC nummis emungeretur, eique illos vindicaturo amicus Judex, quem Atticum vocat, indignâ sententiâ illuserat, stomachosiorem & acerbam in eum epistolam scripsit; quae est inter editas 63. quâ inter alia scriptorum suorum compilationes objicit: Quare favetis furibus, nisi quia fures? quare impudicis, nisi quia ex impudicis aliquot vestrum natisunt? Quid vos evexit adillud tribunal. nisi sororum impudicitia? Quid ad altiora provexit, nisi ea pecunia, quae iisdem artibus comparata erat? Emistis magistratum, vendidistis judicia. Redde mihi Praefationes meas, dicta acuta ex infinitis epistolis &c. & ingratus esto. Non accensendi sunt Pseudonymis, qvi vel fictum vel immutatum nomen assumunt, si forte sua interesse existiment illud celari, cum à dolo absint. Illud plerumque faciunt, qvi arcaniora scribunt, vel inrebus civilibus, vel naturalibus, vel qvi novas sententias defendunt, & sibi ipsis diffidunt, judicia hominum doctorum, ut stantes post tabulam Apelles, expioraturi. In Politicis argumentis qvotidie videmus larvatos in scenam procedere. In rebus naturalibus, arcanis scilicet, chimicis praecipuè, pleraque ficta habemus nomina, paucis exceptis. Ut enim mysteria illa Harpocratis sigillo recondi volunt, ita eorum scriptores, qvi ἐν αινύγμαu omnia proponunt, ipsi latitare qvam in publicum prodire malunt. In his Basilius Valentinus, magnus hujus artis antistes, (ut hoc ὡς ἐν παρόδῳ moneam) qvibusdam numeratur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
