Latin
87
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 87
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ex Orientalibus, Hebraicis, Arabicis convertuntur, peritissimos sanè earum linguarum requirunt: Qui cum rarissimi sint, fit inde, ut nonsatis sibi constent illae versiones. Plerique Orientales literas discunt, non ut linguam vel scribant vel loquantur; sed ut Grammatici sint. Neque mediocris linguae cognitio hîc sufficit, sed accuratissima, &ex usu ipsius gentis firmata. Magnum quoque in Codicis sacri interpretatione versiones cujuscunque linguae usum habent, easque ad exegesin Theologi celeberrimi cum magno suo fructu adhibent. Ex collatione enim illarum sensus saepe verus elicitur vel firmatur. Earum utilitatem quoque in Historicis, &quidem Taciti interpretatione ostendit Freinshemius in illo suo specimine Paraphraseos Cornelianae, ubi è Gallicae, Italicae, Anglicae, Germanicae, Hispanicae versionis collatione veros Taciti sensus indagavit. CAP. X.