# Polyhistor. Vol. 1 92.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 92.1 to 92.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/92.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/92.1

Primam ille Sibyllam facit Nimrodi uxorem, dictam Sabbathen sive Sembethen, nurum Noachi, unde totus oriens acceperit sacra, donec sensim sanctitate & enthusiasmis pleraeque Graeci sermonis peritae feminae eadem tradiderint Graecis, & demum Latinis; ita, ut principio publicati nominis Romae id est, sub Regibus, delata sint magna volumina, quae tantae fuisse veritatis comperta sunt, ut illis inconsultis nihil publicae functionis susciperetur. Earum Sibyllarum complures fuisse omnium est sententia, qvas ab illa primâ institutas fuisse, sed incertâ fide, refert Postellus. Certissimum est, inquit ille, fuisse innumeras in universo, sed scripta io. fuere communiora. Quis enim non admiretur illas Alirunas Francorum, Gothorum & totius septentrionis, quae tantâ erant non solum praedicendi sed evocandi potentiâ, ut non solùm clarè de futuris praedicerent, sed spirituales substantias cujuscunque generis ita cogerent, ut in quâcunque formâ se repraesentare omnium oculis adigerent. Ejusdem generis fuere vates & sacraevirgines ubivis gentium, tam in verâ religione optimè primum ab uxore Noachi & filiabus nuribusque & posteris instituti, ad divinae sapientiae laudem, quàm in iisdem religionibus sensim depravatis & à diabolo corruptis. Verumde numero illarum Sibyllarum nunqvam satis inter eruditos convenit, neque de origine qvicqvam certi est. Qvae enim Postellus hîc qvasi ex Apollinis tripode pronunciat, nullâ certâ fide nituntur. Isaacus Vossius, qvi de oraculis Sibyllinis doctissimam commentationem scripsit, nihil de numero & origine certi habet; saltem oracula Sibyllina fuisse, qvâ clarissima de Christo vaticinia continentur, probat; qvae à Judaeis ex Prophetarum suorum oraculis sub nomine fatidicarum mulierum, qvarum apud gentes magna esset autoritas, congesta fuerint. Caeterum magna illorum Sibyllinorum scriptorum fuit diversitas. Qvae Tarqvinii regis temporibus in usu apud Romanos fuerunt, absumpta fuisse incendio Capitolino constat; postea ex Erythris & aliis Asiae urbibus (ubi qvaedam Sibyllina servabantur) illa utcunque congesta, à prioribus tamen diversa. Qvae vero nunc supersunt Sibyllina, ea à Christianis interpolata dubium nullum est. In iis tamen tam variis Sibyllinis monumentis, qvicqvid fluctuent alii, Petrus Petitus peculiari de Sibylla libro, non nisi unam fuisse statuit, à qvâ omnis illa fama, omnia illa oracula, remotis supposititiis, promanârint; qvae à variis locis, ubi illa vixerit, varium nomen sortita fuerit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
