# Polyhistor. Vol. 1 92.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 92.5 to 92.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/92.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/92.5

Druidum, qvi apud Celtas & Germanos Theologi & Philosophi fuerunt, etiam cum antiqvis illis conveniunt dogmata, qvi tamen nihil scripturâ eorum, qvae docebant, comprehendi voluerunt. Illorum etiam Pythagoras discipulus fuit. Verùm dubium nullum est, illa gentilis Theologiae initio qvidem satis sincera, tractu temporis fuisse variis superstitionibus & damnandis ritibus incrustata. Cum enim Sacerdotes inter se secretiores haberent Magiae disciplinas, populum falso cultu in diversa actum non cohibuerunt tantùm, sed & ultrò permiserunt, ne in sacra illa abscondita involarent. Paulatim & ipsi Sacerdotes in deteriora prolapli, occultas Diabolo insidias struente, à viâ regiâ, imò divinâ, deviarunt. Jamblichianus ille liber, qvem suprà laudavi, etsi multa habet sublimia, qvaeque ex sinceris fontibus hausta videntur; tamen qvae de Daemonum cultu & conciliatione habet, illa ab iis segreganda sunt. Illud verò memorabile est, qvod sectione V. cap. 22. unum ait esse perfectissimum cultum, in qvo uno omnes simul colamus essentias & principatus: Hunc serò admodum advenire ait, & oppido paucis; ac benè nobiscum agi, si in vitae occasu contingat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
