Latin
DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 96
Unproofread scanNot analysed yet
primis centuriis, cum explicatione reliqvorum tetrastichorum, ¶phrasi epistolae ejus ad Caesarem filium. 19. de explicatione centuriae 8. 9. 10. cum paraphrasi epistolae adHenr. II. qvae continet clavem rerum futurarum post nativitatem Regis Lud. XIV. 20. de aliis scriptis propheticis, versibus Sibyllinis, qvi tangunt res 14. &15. libri: tabulis Imperatoris Leonis, prophetiis Merlini &Paracelsi. Possent hi libri qvasi Pandectae qvidam rerum futurarum videri, si in lucem ederentur. Sed nec ipsa Nostradami Tetrasticha integra habemus. Novissima editio An. 1668. Amsterodami in 120. à Waesbergiis edita. Centuriae in illis tantum XII. sed non omnes integrae. Multa in scriniis Regiis de iis celari audio. Ex mille verò tetrastichis &suprà, qvae ille reliqvit, nullum esse Anonymus ait, qvod non duas aut tres praedictiones veras contineat, rerum in oriente &occidente gestarum, per omnia regna omnesque gentes. Allegat Anonymus Tetrast. 2. Cent. 13. quô agat de magno opere Philosophorum, praedicitque magnum Theologum, quem vocat verbum divinum vertendo Graecam vocem in Latinam, illud perfecturum; cum tamen ipse manus nunquam huic operi admoverit. Sed illa centuria in editione Amsteiodamensi non comparet. Fuit, qui narravit, speculis quibusdam Astrologicis Nostradamum ad has praedictiones ulum. Nam, qui arcaniora Physica &Astrologica cognita habent, ajunt è metallis, tanqvam Planetis terrestribus, eâdem configuratione, qva Planetae in Thematibus Natalitiis ponuntur, sub certis constellationibus specula fieri posse, in quibus futura cernantur. Talia specula non pro hominibus tantum, sed &nationibus, urbibus, seculis, ut illi ajunt, fabricari possunt. Sed de iis in vita ejus nulla vel suspicio apparet. Id quoque memorabile est, quod hoc in loco minimè praetereundum. Adduxit Vir Cl. Borrichius in Dissert. suâ IV: de Poëtis, Anno circiter 81 scriptâ è Nostradamo duo vaticinia, quorum alterum proximis annis impletum est. Hodie, inquit, in Narbonensi Gallia &Provinciâ nil frequentiùs occentatur auribus, quam Nostradami vaticinia, quae &,cum ad tumulum nominatissimi vatis Salone adstarem, pleno ore laudavit monstrator sacrificulus. Ego optarim, duo ejus fulmina vana esse: quorum alterum Calvinianis minatur, &hoc est: En grande citò, qui n’ a pain, qu’ a dimy, Encor un couple sainct Barthelemy. alterum Septentrioni Beaucoup, beaucoup avant telles menees, Ceux d orient par la vertu Lunaire, L an mil Sept cens, feront grands emmenees Subjugans presqve le coing Aqvilonaire.