# Polyhistor. Vol. 1 vi

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/vi

Haec in bonis mentibus excolendis mihi qvasi opera & dies, addo & noctes, fuerunt; & eam mihi ipsi legem dixi, ut viâ hâc λεωφόρῳ incedens in ipsis doctrinis ad fontes, optimos sc. Autores, unde illae hauriendae, digitum intenderem. Qvicqvid ergo in his vel ingenii vel diligentiae est, ut serenâ suscipere fronte velis, tuumqve illi praestare patrocinium ne dedigneris, rogo. Nolo de munusculo hoc literario qvicqvam dicere sublatius, ne inanem ostentare σοφιστείαν videar, cum officia & affectum meum ostendere laboro. Ad qvae si spectare volueris (id enim summa tua mihi spondet humanitas) verendum mihi non erit, ne exile ac leve Tibi videatur, qvodâ voluntate maximâ proficiscitur. Ego mea omnia TuO, Perillustris & Excellentissime Domine, favori commendo, totumqve hunc hominem trado, Deum precatus, ut compositis tandem Patriae rebus, ac Serenissimo Principe sibi suisqve reddito, tua in difficilliiis temporibus spectata virtus in affluentissimo otio laborum suorum fructus ferat. Sic Te Princeps Nestorem, Senex Senem, & canis & prudentia spectabilem, complectatur; Cives Herculem monstrorum domitorem sentiant; Tribunalia Lycurgum & Zaleucum vereantur; Musae nostrae MAecenatem perpetuum observent & venerentur; Posteri denique immortale Cimbricae Nobilitatis decus admirentur. Scribebam Kilonl. a d. XX Martii, Anno clo loc LXXXVIII. Perillustris Excellentiae Tuae Observantissimus

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
