Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 x
Unproofread scanNot analysed yet
Quofactum etiam, ut non pauca vel à describentis manu, vel mea etiam festinatione σφάλματα fortasse etiam ἀμαρτήματα μνημονικά quibusdam in locis irrepserint; quae nunc extremam manum poscentibus nundinis, non sollicite adeò à me consignari potuerunt. Totum opus à me intres tomos tribuetur, quorum primus Polyhistoris Literarii, secundus Philosophici, tertius Practici titulo appellabitur. Nunc primapars tomiprimi, atque adeò duo libri, Bioliothecarius &Methodicus in lucem prodeunt, quos caeteri suo ordine &tempore sequentur; &quidem in Polyhistore Literario liber Grammaticus, Criticus, Oratorius &Poëticus, in caeteris tomis reliquae Philosophiae partes. Scribendi, ut jam dixi, rationem secutus sum non anxiam &scrupulosam, judicio ad quaelibet verba suspenso, sed sua quadam libertate vagam, nec certis vinculis adstrictam. Sunt qui etiam in rebus; quae ornari negant, doceri contentae, singula Verba periodosque ad amussim vocant, numerosa omnia &exasciata volunt, nullam, quae Romanam civitatem non sapiat, vocem admittunt, nihil alieni scriptoris verbis, sed suis exprimunt: ut ita libellum, tanquam omnibus numeris absolutam Pasicompsen lectoribus suis sistant, &velut in scenam aut orcnestram producant. Has Egoformas earumque spectatores non sperno, quin potius laudo, iisque assurgo: est tamen, ubi vel incomptae Veneres &passo capillo horridulae ipsâ