# Polyhistor. Vol. 1 x

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/x

Quofactum etiam, ut non pauca vel à describentis manu, vel mea etiam festinatione σφάλματα fortasse etiam ἀμαρτήματα μνημονικά quibusdam in locis irrepserint; quae nunc extremam manum poscentibus nundinis, non sollicite adeò à me consignari potuerunt. Totum opus à me intres tomos tribuetur, quorum primus Polyhistoris Literarii, secundus Philosophici, tertius Practici titulo appellabitur. Nunc primapars tomiprimi, atque adeò duo libri, Bioliothecarius & Methodicus in lucem prodeunt, quos caeteri suo ordine & tempore sequentur; & quidem in Polyhistore Literario liber Grammaticus, Criticus, Oratorius & Poëticus, in caeteris tomis reliquae Philosophiae partes. Scribendi, ut jam dixi, rationem secutus sum non anxiam & scrupulosam, judicio ad quaelibet verba suspenso, sed sua quadam libertate vagam, nec certis vinculis adstrictam. Sunt qui etiam in rebus; quae ornari negant, doceri contentae, singula Verba periodosque ad amussim vocant, numerosa omnia & exasciata volunt, nullam, quae Romanam civitatem non sapiat, vocem admittunt, nihil alieni scriptoris verbis, sed suis exprimunt: ut ita libellum, tanquam omnibus numeris absolutam Pasicompsen lectoribus suis sistant, & velut in scenam aut orcnestram producant. Has Egoformas earumque spectatores non sperno, quin potius laudo, iisque assurgo: est tamen, ubi vel incomptae Veneres & passo capillo horridulae ipsâ

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
