Latin
CAPUT
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Qui enim illud faciunt, iniqui profectò Judices, non perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat: quae ita agilis est &velox, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, si Fabium audimus. Non audiendi sunt homines imperiti, qui humano ingenio majorem, vel inutilem &rebus gerendis adversam πολυμαθειαν criminantur. Est scilicet quaedam scientiarum cognatio &conciliatiò, unde &ἐγκυκλοπαιδείαν vocant Graeci, ut in unâ perfectus dici nequeat, qui coeteras non attigerit. Sellulariarum, vilium &sordidarum artium alia ratio est, quibus nulla inter se est conjunctio; exquarum ingenio liberales illae censendae non sunt. Fabrilia qui tractat, impunè ignorare sutoriam potest: At in liberalibus illis conspirant omnes manusque jungunt. In Architecto suo quid requirat Vitruvius, novimus. Nulla penè disciplina est, quam ille non attingi velit In Oratoribus &Poëtis, perfectis scilicet, ea omnia, quae in Architecto suo Vitruvius, requirunt earum disciplinarum Magistri. Et has quidem scientias artesque omnes ita congerendas inPhilosophum suum judicarunt Stoici: ut nec mechanicarum artium rudem esse voluerint, ac indignum eo crediderint, si aliorum ministeriis ad vitae civilis necessitates uteretur. Ut enim ille &dives, &Rex, &nobilis; ita &Sutor, &Faber, &Pistor sibi erat. Cujus elegans &festivum ab Apulejo in Hippiâ producitur exemplum: qui praeter eximiam artium omnium ingenuarum cognitionem omnium opificiorum erat callentissimus. Nam quae secum habebat, omnia suâ manu confecerat, &vestes, &calceos, &annulum, &signaculum ingemmâ faberrimum. Simile, imò majus in Julio Caesare Bottifangâ exemplum proposuit Erythraeus Pinaecoth. II. n. 17. qui praeter singularem in omnibus artibus liberalibus peritiam femoralia, thoraces, sibi ipse formabat fuebatque; omni instrumento Musico non canebat solùm egregiè, sed &illa melius quàm quivis alius artifex conficiebat: penicillo Pictores; acu pingendo Arachnen ipsam provocabat; ut mulierculis, quae artem illam profitebantur, pudorem incuteret. Hos suo abundare sensu haud aegrè patimur, facilè virum sapientem excusaturi, si in opere fabricando corpus non fatiget: qui ingenio tamen operationum illarum rationes exploratas hal ere potest. Sunt enim &Mechanicae artes quasi quaedam naturalis scientiae &disciplinarum Mathematicarum propagines: quae ornari, augeri earumbeneficio possunt, omnesque ab hominibus sapientissimis inventae. Quarum accuratior historia ¬itia philosopho non est indigna, magnis &praeclaris contemplation ibus occasionem datura. Neque defuere, qui hunc quoque fundum sibi excolendum sumerent. Vir illustris &Itineraruns scriptis celeberrimus inter Gallos Thevenotius vastum aliquod de opificiis omnibus opus, velut quasdam Naturae &artis pandectas, moliebatur. Sed fata his laboribus intercesserunt. Veniamus ad disciplinas elegantiores: ad quas junctim excolendas naturâ duce incitamur, ut extremo Viris pudori sit in una aliquâ consenescere. Autor non ignobilis Jo. Fortius Ringelbergius in Encyclopadiâ suâ illos in unâ tantùm arte excellere velle judicat, quibus major corporis quam animi cura.